PHIDIPPUS
Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena,
Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter;
Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit:
625
Huic vero nulla est.
LACHES
Opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis.
PHIDIPPUS
Quid est?
PAMPHILUS
Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
LACHES
Die filiae rus concessuram hinc Sostratam:
Ne revereatur minus iam quo redeat domum.
630
PHIDIPPUS
Ah,
Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
PAMPHILUS
Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
PHIDIPPUS
Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
635
Affinitatem hanc sane perpetuam volo:
Sin est ut aliter tua siet sententia,
Accipias puerum.
PAMPHILUS
Sensit peperisse; occidi.
LACHES
Puerum? quem puerum?
PHIDIPPUS
Natus est nobis nepos:
Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
640
Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem.
LACHES
Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo
Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris
Uxorem habes, aut quibus moratam moribus?
Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis
645
Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
PHIDIPPUS
Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
PAMPHILUS
Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi,
Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
LACHES
Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
650
PAMPHILUS
Perii.
LACHES
Hunc videre saepe optabamus diem
Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
Evenit: habeo gratiam Dis.
PAMPHILUS
Nullus sum.
LACHES
Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
PAMPHILUS
Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,
655
Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio
Non me clam haberet quod celasse intelligo.
Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,
Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,
Quamobrem reducam?
660
LACHES
Mater quod suasit sua
Adolescens mulier fecit: mirandumne id est?
Censen te posse reperire ullam mulierem
Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri?
PHIDIPPUS
Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
Remissane opus sit vobis redductan domum.
665
Uxor quid faciat in manu non est mea:
Neutra in re vobis difficultas a me erit.
Sed quid faciemus puero?
LACHES
Ridicule rogas:
Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,
Ut alamus nostrum.
670
PAMPHILUS
Quem ipse neglexit pater
Ego alam?
LACHES
Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?
Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?
Enimvero prorsus iam tacere non queo;
Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me?
675
Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.
Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;
680
Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,
Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
685
Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.
Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:
Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;
Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:
Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam:
690
Nam in eandem vitam te revolutum denuo
Video esse.
PAMPHILUS
Mene?
LACHES
Te ipsum. Et facis iniuriam,
Quum fingis falsas causas ad discordiam,
Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;
Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
695
Quamobrem abs te abiret?
PHIDIPPUS
Plane hic divinat; nam id est.
PAMPHILUS
Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
LACHES
Ah,
Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.
PAMPHILUS
Non est nunc tempus.
LACHES
Puerum accipias; nam is quidem
In culpa non est: post de matre videro.
700
PAMPHILUS
Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;
Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;
Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.
705
LACHES
Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?
Num tibi videtur esse apud sese? Sine.
Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.
PHIDIPPUS
Maxime.
Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.
Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt.
710
Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.
Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,
Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.
Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
LACHES
Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
715
PHIDIPPUS
Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.
Oremus; accusemus; gravius denique
Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
LACHES
Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc
Vicinam nostram: huc evoca verbis meis;
720
Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.
PHIDIPPUS
Ah,
Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache;
Manere affinitatem hanc inter nos volo,
Si ullo modo est ut possit, quod spero fore.
Sed visne adesse me una, dum istam convenis?
725
LACHES
Immo vero abi: aliquam puero nutricem para.
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.