LACHES
Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere;
Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
SOSTRATA
Fors fuat pol.
610
LACHES
Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
SOSTRATA
Spero ecastor.
LACHES
I ergo intro, et compone quae tecum simul
Ferantur: dixi.
SOSTRATA
Ita ut iubes faciam.
PAMPHILUS
Pater.
LACHES
Quid vis, Pamphile?
PAMPHILUS
Hinc abire matrem? minime.
LACHES
Quid ita istuc vis?
PAMPHILUS
Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.
LACHES
Quid est?
Quid vis facere nisi reducere?
615
PAMPHILUS
Equidem cupio; et vix contineor;
Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.
Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.
LACHES
Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint,
Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis.
E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula
620
Sumus, Pamphile,
senex atque anus.
Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.