PHIDIPPUS
Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam
Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.
245
LACHES
Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,
Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
Nunc video in illarum potestate esse te.
250
PHIDIPPUS
Heia vero!
LACHES
Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,
Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:
Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,
Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos
255
Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,
Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,
Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare.
260
Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.
PHIDIPPUS
Laches, et diligentiam vestram et benignitatem
Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:
Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo,
265
Si facere possim ullo modo.
LACHES
Quae res te id facere prohibet?
Eho, numquidnam accusat virum?
PHIDIPPUS
Minime; nam postquam attendi
Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus:
270
Non possum adversari meis.
LACHES
Hem, Sostrata!
SOSTRATA
Heu me miseram!
LACHES
Certumne est istuc?
PHIDIPPUS
Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis?
Nam est quod me transire ad forum iam oporteat.
LACHES
Eo tecum una.
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.