DEMIPHO
Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,
Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,
Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
770
GETA
Planissime.
DEMIPHO
His nunc praemium est qui recta prava faciunt.
GETA
Verissime.
DEMIPHO
Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.
GETA
Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.
DEMIPHO
Etiamne id dubium est?
GETA
Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.
DEMIPHO
Hem, mutet autem?
775
GETA
Nescio: verum
si forte dico.
DEMIPHO
Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,
Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.
GETA
Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.
Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves,
780
Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo
Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.