SOPHRONA
Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut
Unde mihi auxilium petam?
Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:
730
Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.
CHREMES
Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?
SOPHRONA
Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias
Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
CHREMES
Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,
735
Meae nutricem gnatae video.
SOPHRONA
Neque ille investigatur—
CHREMES
Quid ago?
SOPHRONA
Qui est eius pater.
CHREMES
Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?
SOPHRONA
Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.
CHREMES
Ea est ipsa:
Colloquar.
SOPHRONA
Quis hic loquitur?
CHREMES
Sophrona.
SOPHRONA
Et meum nomen nominat?
CHREMES
Respice ad me.
740
SOPHRONA
Di, obsecro vos, estne hic Stilpho?
CHREMES
Non.
SOPHRONA
Negas?
CHREMES
Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.
Ne me istoc posthac nomine appellassis.
SOPHRONA
Quid? non, obsecro, es
Quem semper te esse dictitasti?
CHREMES
St!
SOPHRONA
Quid has metuis fores?
CHREMES
Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine
Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris
745
Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
SOPHRONA
Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.
CHREMES
Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?
Ubi illae sunt?
SOPHRONA
Miseram me!
CHREMES
Hem, quid est? vivuntne?
SOPHRONA
Vivit gnata:
Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.
750
CHREMES
Male factum.
SOPHRONA
Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,
Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti
Harum qui est dominus aedium.
CHREMES
Antiphonine?
SOPHRONA
Hem! illi ipsi.
CHREMES
Quid? duasne is uxores habet?
SOPHRONA
Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.
CHREMES
Quid illam alteram quae dicitur cognata?
755
SOPHRONA
Haec ergo est.
CHREMES
Quid ais?
SOPHRONA
Composito factum est quomodo hanc amans habere posset
Sine dote.
CHREMES
Di vestram fidem, quam saepe forte temere
Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens
Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.
Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,
760
Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.
SOPHRONA
Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;
Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.
CHREMES
Nihil pericli est.
Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.
SOPHRONA
Nemo ex me scibit.
765
CHREMES
Sequere me: intus caetera audies.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.