ANTIPHO
Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:
Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,
Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
GETA
Adibo hosce, O noster Chreme.
CHREMES
Salve, Geta.
GETA
Venire salvum volupe est.
610
CHREMES
Credo.
GETA
Quid agitur?
CHREMES
Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.
GETA
Ita: de Antiphone audistin quae facta?
CHREMES
Omnia.
GETA
Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
Sic circumiri.
DEMIPHO
Id cum hoc agebam commodum.
GETA
Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
615
Inveni, opinor, remedium huic rei.
CHREMES
Quid, Geta?
DEMIPHO
Quod remedium?
GETA
Ut abii abs te, fit forte obviam
Mihi Phormio.
CHREMES
Qui Phormio?
GETA
Is qui istam.
CHREMES
Scio.
GETA
Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
Prendo hominem solum:
Cur non, inquam,
Phormio,
620
Vides inter nos sic haec potius cum bona
Ut componantur gratia quam cum mala?
Herus liberalis est, et fugitans litium:
Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo
Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.
625
ANTIPHO
Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?
GETA
An legibus
Daturum poenas dices, si illam eiecerit?
Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,
Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.
Verum pone esse victum eum: at tandem tamen
630
Non capitis eius res agitur, sed pecuniae.
Postquam hominem his verbis sentio mollirier,
Soli sumus nunc hic, inquam;
eho dic, quid velis dari
Tibi in manum, ut herus his desistat litibus;
Haec hinc facessat; tu molestus ne sies.
635
ANTIPHO
Satin illi Di sunt propitii?
GETA
Nam sat scio,
Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis
Verba hodie inter vos.
DEMIPHO
Quis te istaec iussit loqui?
CHREMES
Immo non potuit melius pervenirier
640
Eo quo nos volumus.
ANTIPHO
Occidi.
CHREMES
Perge eloqui.
GETA
A primo homo insanibat.
CHREMES
Cedo, quid postulat?
GETA
Quid? nimium quantum libuit.
CHREMES
Die.
GETA
Si quis daret
Talentum magnum.
CHREMES
Immo malum hercle: ut nihil pudet.
GETA
Quod dixi adeo ei.
Quaeso quid si filiam
645
Suam unicam locaret? parvi retulit
Non suscepisse: inventa est quae dotem petat.
Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;
Haec denique eius fuit postrema oratio:
Ego, inquit,
iam a principio amici filiam,
650
Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:
Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,
In servitutem pauperem ad ditem dari:
Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,
Aliquantulum quae afferret qui dissolverem
655
Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho
Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,
Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.
ANTIPHO
Utrum stultitia facere ego hunc an malitia
Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.
660
DEMIPHO
Quid si animam debet?
GETA
Ager oppositus est pignori,
Ob decem minas, inquit.
DEMIPHO
Age, age; iam ducat: dabo.
GETA
Aediculae item sunt ob decem alias.
DEMIPHO
Oi! hui!
Nimium est.
CHREMES
Ne clama: petito hasce a me decem.
GETA
Uxori emenda ancillula est: tum pluscula
665
Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:
His rebus sane pone, inquit,
decem minas.
DEMIPHO
Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.
Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?
CHREMES
Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius
670
Fac ut illam ducat nos quam volumus.
ANTIPHO
Hei mihi,
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
CHREMES
Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.
GETA
Quantum potest me certiorem, inquit,
face;
Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;
675
Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.
CHREMES
Iam accipiat; illis repudium renuntiet;
Hanc ducat.
DEMIPHO
Quae quidem illi res vertat male.
CHREMES
Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:
680
Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.