GETA
Ego hominem callidiorem vidi neminem
Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem
Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:
Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;
Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;
595
Dis gratias agebat, tempus sibi dari
Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum
Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.
Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae
600
Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?
An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
Commodius esse opinor duplici spe utier.
Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:
Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.
605
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.