PYTHIAS
Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
PARMENO
Quid hoc autem est?
PYTHIAS
Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
Sed ubi, obsecro, is est?
1005
PARMENO
Me quaerit haec.
PYTHIAS
Atque eccum video: adibo.
PARMENO
Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
PYTHIAS
Perii.
Defessa iam sum misera te ridendo.
PARMENO
Quid ita?
PYTHIAS
Rogitas?
Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
1010
Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
1015
PARMENO
Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?
Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?
PYTHIAS
Nimium.
PARMENO
Si quidem istuc impune habueris.
PYTHIAS
Verum.
PARMENO
Reddam hercle.
PYTHIAS
Credo.
Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas
1020
Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.
PARMENO
Nullus sum.
PYTHIAS
Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
PARMENO
Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.