PARMENO
Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,
Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et
925
Carissimum, ab meretrice avara virginem
Quam amabat eam confeci sine molestia,
Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,
Id vero est quod ego mihi puto palmarium
Me repperisse, quo modo adolescentulus
930
Meretricum ingenia et mores posset noscere;
Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.
Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.
935
Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;
Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
PYTHIAS
Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
940
Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!
O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!
PARMENO
Quid est?
PYTHIAS
Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras
Quae futura exempla dicunt in eum indigna.
945
PARMENO
O Iupiter,
Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?
Quid ais? in quem exempla fient?
PYTHIAS
Rogitas audacissime?
Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,
Dum studes dare verba nobis.
PARMENO
Quid ita? aut quid factum est? cedo.
PYTHIAS
Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est
950
Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
PARMENO
Nescio.
PYTHIAS
Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.
Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus —
PARMENO
Quidnam fecit?
PYTHIAS
colligavit primum eum miseris modis.
PARMENO
Colligavit?
955
PYTHIAS
Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.
PARMENO
Quid ais?
PYTHIAS
Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.
PARMENO
Qua audacia
Tantum facinus audet?
PYTHIAS
Quid ita tantum?
PARMENO
An non tibi hoc maximum est?
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
Prehendi quemquam?
960
PYTHIAS
Nescio.
PARMENO
At ne hoc nesciatis, Pythias,
Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.
PYTHIAS
Hem
Obsecro, an is est?
PARMENO
Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.
Atque adeo autem cur non egomet intro eo?
PYTHIAS
Vide, Parmeno,
Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,
Quicquid factum est a te esse ortum.
965
PARMENO
Quid igitur faciam miser?
Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum
Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.
PYTHIAS
Sapis.
Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.