PYTHIAS
Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi?
Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam
910
Qui hunc supposuit nobis?
CHREMES
Move vero ocius
Te nutrix.
SOPHRONA
Moveo.
CHREMES
Video; sed nihil promoves.
PYTHIAS
Iamne ostendisti signa nutrici?
CHREMES
Omnia.
PYTHIAS
Amabo quid ait? cognoscitne?
CHREMES
Ac memoriter.
PYTHIAS
Bene edepol narras; nam illi faveo virgini.
915
Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.
Virum bonum eccum Parmenonem incedere
Video. Vide ut otiosus it si Dis placet.
Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
Ibo intro de cognitione ut certum sciam:
920
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.