CHAEREA
Numquis hic est? nemo est: numquis hinc me sequitur? nemo homo est.
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? pro Iupiter!
Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum,
550
Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
Sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi,
Qui me sequatur, quoquo eam; rogitando obtundat, enecet;
Quid gestiam, aut quid laetus sim; quo pergam, unde emergam; ubi siem
Testitum hunc nactus; quid mihi quaeram; sanus sim, anne insaniam?
555
ANTIPHO
Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo.
Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitus quaerit?
Quid est quod laetus sis? quid tibi vis? satin sanus? quid me adspectas?
Quid taces?
CHAEREA
O festus dies hominis! amice salve.
Nemo est hominum, quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
560
ANTIPHO
Narra istuc quaeso quid siet.
CHAEREA
Immo ego te obsecro hercle ut audias.
Nostine hanc, quam amat frater?
ANTIPHO
Novi, nempe opinor Thaidem.
CHAEREA
Istam ipsam.
ANTIPHO
Sic commemineram.
CHAEREA
Quaedam hodie est ei dono data
Virgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho,
Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
565
In hac commotus sum.
ANTIPHO
Ain tu?
CHAEREA
Primam dices, scio, si videris.
Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domi
Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,
Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me Parmeno
Ibi servus quod ego arripui.
570
ANTIPHO
Quid id est?
CHAEREA
Tacitus citius audies.
Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.
ANTIPHO
Pro eunuchon?
CHAEREA
Sic est.
ANTIPHO
Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
CHAEREA
Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.
Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.
Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:
575
Commendat virginem.
ANTIPHO
Cui? tibine?
CHAEREA
Mihi.
ANTIPHO
Satis tuto tamen.
CHAEREA
Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat,
In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo,
Terram intuens modeste.
ANTIPHO
Miser!
CHAEREA
Ego, inquit,
ad coenam hine eo.
Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
580
Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet.
Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet,
Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.
Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat
585
Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas
Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit.
Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens.
590
Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo:
It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant.
Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una;
Heus tu, inquit,
Dore
Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus:
Ubi nos laverimus si voles lavato. Accipio tristis.
595
ANTIPHO
Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem;
Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum.
CHAEREA
Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:
Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.
Interea somnus virginem opprimit; ego limis specto
600
Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto
Satin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo.
ANTIPHO
Quid tum?
CHAEREA
Quid? quid tum? fatue.
ANTIPHO
Fateor.
CHAEREA
An ego occasionem
Mihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam.
Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar.
605
ANTIPHO
Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est?
CHAEREA
Paratum est.
ANTIPHO
Frugi es. Ubi? domino?
CHAEREA
Immo apud libortum Discumn.
ANTIPHO
Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem.
CHAEREA
Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratrem
Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
610
ANTIPHO
Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes.
CHAEREA
Recte dicis
Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
Potiri, consilium volo capere una tecum.
ANTIPHO
Fiat.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.