PHAEDRIA
Fac ita ut iussi deducantur isti.
PARMENO
Faciam.
PHAEDRIA
At diligenter.
PARMENO
Fiet.
PHAEDRIA
At mature.
PARMENO
Fiet.
PHAEDRIA
Satin hoc mandatum est tibi?
PARMENO
Ah!
Rogitare? quasi difficile sit.
Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria
210
Quam hoc peribit.
PHAEDRIA
Ego quoque una pereo, quod mihi est carius:
Ne istuc tam iniquo patiare animo.
PARMENO
Minime; quin effectum dabo.
Sed numquid aliud imperas?
PHAEDRIA
Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum,
Quod poteris, ab ea pellito.
215
PARMENO
Memini, tametsi nullus moneas.
PHAEDRIA
Ego rus ibo, atque ibi manebo.
PARMENO
Censeo.
PHAEDRIA
Sed heus tu!
PARMENO
Quid vis?
PHAEDRIA
Censen posse me offirmare
Et perpeti ne redeam interea?
PARMENO
Tene? non hercle arbitror.
Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
PHAEDRIA
Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
220
PARMENO
Vigilabis lassus; hoc plus facies.
PHAEDRIA
Ah nihil dicis Parmeno.
Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
PARMENO
Hui!
Universum triduum? vide quid agas.
PHAEDRIA
Stat sententia.
PARMENO
Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier
225
Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!
Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
230
Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.