CLITIPHO
Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater
Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
955
Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser?
Vulgo faciunt.
MENEDEMUS
Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,
Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio,
Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
CLITIPHO
Hic patrem adstare aibas?
960
MENEDEMUS
Eccum.
CHREMES
Quid me incusas, Clitipho?
Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia
Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem,
Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere.
Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare,
965
Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi:
Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho;
Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
CLITIPHO
Hei mihi !
CHREMES
Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SYRUS
Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens !
970
CLITIPHO
Emori cupio.
CHREMES
Prius quaeso disce quid sit vivere:
Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SYRUS
Here, licetne?
CHREMES
Loquere.
SYRUS
At tuto?
CHREMES
Loquere.
SYRUS
Quae ista est pravitas,
Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
CHREMES
Ilicet.
Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi
975
Nec precatorem pararis.
SYRUS
Quid agis?
CHREMES
Nihil succenseo,
Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
SYRUS
Abiit; vah, rogasse vellem.
CLITIPHO
Quid?
SYRUS
Unde mihi peterem cibum:
Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.
CLITIPHO
Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre?
980
SYRUS
Modo liceat vivere, est spes—
CLITIPHO
Quae?
SYRUS
nos esurituros satis.
CLITIPHO
Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas?
SYRUS
Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater;
Et, quantum ego intelligere possum—
CLITIPHO
Quid?
SYRUS
non aberit longius.
CLITIPHO
Quid id ergo?
985
SYRUS
Sic est, non esse horum te arbitror.
CLITIPHO
Quid istuc, Syre?
Satin sanus es?
SYRUS
Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica.
Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia
Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent.
CLITIPHO
Est verisimile.
990
SYRUS
An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
CLITIPHO
Non arbitror.
SYRUS
Nunc aliud specta: matres omnes filiis
In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
Solent esse: id non fit.
CLITIPHO
Verum dicis: quid nunc faciam, Syre?
SYRUS
Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam:
Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut
995
Scibis cuius sis.
CLITIPHO
Recte suades; faciam.
SYRUS
Sat recte hoc mihi
In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit
Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas.
Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.
Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est
1000
Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:
Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.