CHREMES
Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
CLITIPHO
Quid ego feci?
CHREMES
Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici
Inserere?
SYRUS
Acta haec res est: perii.
CLITIPHO
Mene?
CHREMES
Hisce oculis; ne nega.
Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:
565
Nam istaec quidem contumelia est,
Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.
Vel heri in vino quam immodestus fuisti!
SYRUS
Factum.
CHREMES
Quam molestus!
Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.
Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.
570
CLITIPHO
At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.
CHREMES
Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.
Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.
Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie
Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;
575
Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,
Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.
Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.
SYRUS
Quid istic narrat?
CLITIPHO
Perii.
SYRUS
Clitipho, haec ego praecipio tibi?
Hominis frugi et temperantis functus es officium?
580
CLITIPHO
Tace sodes.
SYRUS
Recte sane.
CHREMES
Syre, pudet me.
SYRUS
Credo; neque id iniuria.
Quin mihi molestum est.
CLITIPHO
Pergis hercle?
SYRUS
Verum dico quod videtur.
CLITIPHO
Non accedam ad illos?
CHREMES
Eho quaeso, una accedendi via est?
SYRUS
Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.
Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?
585
CHREMES
Quid faciam?
SYRUS
Iube hunc
Abire hinc aliquo.
CLITIPHO
Quo hinc abeam ego?
SYRUS
Quo? quo libet: da illis locum.
Abi deambulatum.
CLITIPHO
Deambulatum quo?
SYRUS
Vah! quasi desit locus.
Abi sane istac, istorsum, quo vis.
CHREMES
Recte dicit: censeo.
CLITIPHO
Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.
SYRUS
At
Tu pol tibi istas posthac comprimito manus.
590
Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,
Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?
CHREMES
Ego istuc curabo.
SYRUS
Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.
CHREMES
Fiet.
SYRUS
Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.
CHREMES
Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut
595
Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?
SYRUS
De fallacia
Dicis? st! inveni nuper quandam.
CHREMES
Frugi es: cedo, quid est?
SYRUS
Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.
CHREMES
Quidnam, Syre?
SYRUS
Pessima haec est meretrix.
CHREMES
Ita videtur.
SYRUS
Immo si scias.
Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia
600
Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.
CHREMES
Quid tum?
SYRUS
Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.
Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.
CHREMES
Intelligo.
SYRUS
Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
CHREMES
Quid tum?
605
SYRUS
Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen
Post daturam. Mille nummum poscit.
CHREMES
Et poscit quidem?
SYRUS
Hui,
Dubium id est?
CHREMES
Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?
SYRUS
Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.
CHREMES
Erras.
610
SYRUS
Quid ita?
CHREMES
Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo:
Non emo: quid ais?
SYRUS
Optata loquere.
CHREMES
Atqui non est opus.
SYRUS
Non opus est?
CHREMES
Non hercle vero.
SYRUS
Quid istuc? miror.
CHREMES
Iam scies.
Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.