SOSTRATA
Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:
Idque adeo miror quomodo
Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit.
1005
CHREMES
Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea
Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?
At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:
In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
SOSTRATA
Ego nescio?
CHREMES
Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio.
1010
SOSTRATA
Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules.
CHREMES
Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SOSTRATA
Facies?
CHREMES
Verum.
SOSTRATA
Non vides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur.
CHREMES
Subditum, ain tu?
SOSTRATA
Certe sic erit, inquam, mi vir.
CHREMES
Confitere tuum non esse.
1015
SOSTRATA
Au obsecro te, istuc inimicis siet.
Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?
CHREMES
Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?
SOSTRATA
Quod filia est inventa?
CHREMES
Non; sed, quod magis credendum siet,
Id quod est consimilis moribus,
Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;
1020
Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.
Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur: quam severus ! rem cum videas, censeas.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.