CRITO
In hac habitasse platea dictum est Chrysidem
Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias
Potius quam in patria honeste pauper viveret.
Eius morte ea ad me lege redierunt bona.
Sed quos perconter video. Salvete.
800
MYSIS
Obsecro
Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis?
Is est.
CRITO
O Mysis, salve.
MYSIS
Salvus sis Crito.
CRITO
Itan Chrysis? hem.
MYSIS
Nos quidem pol miseras perdidit.
CRITO
Quid vos? quo pacto hic? satin recte?
MYSIS
Nosne?
Sic
Ut quimus aiunt,
quando ut volumus non licet.
805
CRITO
Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit?
MYSIS
Utinam.
CRITO
An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli:
Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem:
Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror:
Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem
810
Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile
Aliorum exempla commonent: simul arbitror
Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent
Me sycophantam, hereditates persequi,
815
Mendicum: tum ipsam despoliare non licet.
MYSIS
O optime hospes pol Crito antiquum obtines.
CRITO
Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam.
MYSIS
Maxime.
DAVUS
Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.