CHREMES
Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias
740
Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc?
Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc?
MYSIS
Ubi illic est?
CHREMES
Non mihi respondes?
MYSIS
Nusquam est: vae miserae mihi,
Reliquit me homo atque abiit.
DAVUS
Di vestram fidem,
Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant?
745
Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio.
MYSIS
Cur tu obsecro hic me solam?
DAVUS
Quae est haec fabula?
Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit?
MYSIS
Satin sanus es qui me id rogites?
DAVUS
Quem igitur rogem?
Qui hic neminem alium videam.
750
CHREMES
Miror unde sit.
DAVUS
Dictura es quod rogo?
MYSIS
Au.
DAVUS
Concede ad dexteram.
MYSIS
Deliras: non tute ipse?
DAVUS
Verbum si mihi
Unum praeterquam quod te rogo faxis cave.
MYSIS
Male dicis?
DAVUS
Undest? Dic clare.
MYSIS
A nobis.
DAVUS
Attatae!
Mirum vero impudenter mulier si facit
755
Meretrix.
CHREMES
Ab Andria est haec quantum intelligo.
DAVUS
Adeon videmur vobis esse idonei
In quibus sic illudatis?
CHREMES
Veni in tempore.
DAVUS
Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua:
Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco.
760
MYSIS
Di te eradicent: ita me miseram territas.
DAVUS
Tibi ego dico annon?
MYSIS
Quid vis?
DAVUS
At etiam rogas?
Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi.
MYSIS
Tu nescis?
DAVUS
Mitte id quod scio: dic quod rogo.
MYSIS
Vestri.
765
DAVUS
Cuius nostri?
MYSIS
Pamphili.
DAVUS
Hem, quid? Pamphili?
MYSIS
Eho, annon est?
CHREMES
Recte ego semper fugi has nuptias.
DAVUS
O facinus animadvertendum.
MYSIS
Quid clamitas?
DAVUS
Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi?
MYSIS
O hominem audacem.
DAVUS
Verum. Vidi Cantharam
Suffarcinatam.
770
MYSIS
Dis pol habeo gratiam
Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae.
DAVUS
Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit.
Chremes si positum puerum ante aedes viderit
Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit.
CHREMES
Non hercle faciet.
775
DAVUS
Nunc adeo ut tu sis sciens,
Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam
Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto.
MYSIS
Tu pol homo non es sobrius.
DAVUS
Fallacia
Alia aliam trudit; iam susurrari audio
Civem Atticam esse hanc.
780
CHREMES
Eho.
DAVUS
Coactus legibus
Eam uxorem ducet.
MYSIS
Au obsecro an non civis est?
CHREMES
Iocularium in malum insciens paene incidi.
DAVUS
Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis.
Ausculta.
CHREMES
Audivi iam omnia.
DAVUS
Ain tu? haec omnia!
CHREMES
Audivi, inquam, a principio.
785
DAVUS
Audistine obsecro? Hem
Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
Hic est ille: non te credas Davum ludere.
MYSIS
Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex.
CHREMES
Novi rem omnem: est Simo intus?
DAVUS
Est.
MYSIS
Ne me attigas
Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec—
790
DAVUS
Eho inepta nescis quid sit actum?
MYSIS
Quid sciam?
DAVUS
Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri
Ut sciret haec quae voluimus.
MYSIS
Praediceres.
DAVUS
Paullum interesse censes ex animo omnia,
Ut fert natura, facias an de industria?
795
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.