MYSIS
Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:
Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,
Amicum, amatorem, virum in quovis loco
Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit
Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni.
720
Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?
Quo portas puerum?
DAVUS
Mysis nunc opus est tua
Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MYSIS
Quidnam incepturus?
DAVUS
Accipe a me hunc ocius,
Atque ante nostram ianuam appone.
725
MYSIS
Obsecro
Humine?
DAVUS
Ex ara hinc sume verbenas tibi
Atque eas substerne.
MYSIS
Quamobrem id tute non facis?
DAVUS
Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi
Non apposuisse ut liquido possim.
MYSIS
Intelligo:
Nova nunc religio in te istaec incessit cedo?
730
DAVUS
Move ocius te, ut quid agam porro intelligas.
Pro Iupiter.
MYSIS
Quid est?
DAVUS
Sponsae pater intervenit.
Repudio quod consilium primum intenderam.
MYSIS
Nescio quid narres.
DAVUS
Ego quoque hinc ab dextera
Venire me assimulabo: tu ut subservias
735
Orationi ut quomque opus sit verbis vide.
MYSIS
Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est
Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides,
Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.