MYSIS
Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum
Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare.
685
PAMPHILUS
Mysis.
MYSIS
Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers.
PAMPHILUS
Quid est?
MYSIS
Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias:
Videre ait te cupere.
PAMPHILUS
Vah, perii: hoc malum integrascit.
Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier?
Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit.
690
CHARINUS
Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.
DAVUS
Age si hic non insanit satis sua sponte instiga.
MYSIS
Atque edepol
Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est.
PAMPHILUS
Mysis,
Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum;
Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines.
695
Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant
Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo.
MYSIS
Resipisco.
PAMPHILUS
Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est.
Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit,
700
Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat.
Quis videor?
CHARINUS
Miser aeque atque ego.
DAVUS
Consilium quaero.
CHARINUS
Fortis!
PAMPHILUS
Scio quid conere?
DAVUS
Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PAMPHILUS
Iam hoc opus est.
DAVUS
Quin iam habeo.
CHARINUS
Quid est?
DAVUS
Huic, non tibi habeo, ne erres.
CHARINUS
Sat habeo.
705
PAMPHILUS
Quid facies? cedo.
DAVUS
Dies mihi hic ut satis sit vereor
Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas.
Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis.
PAMPHILUS
Ego hanc visam.
DAVUS
Quid tu? quo hinc te agis?
CHARINUS
Verum vis dicam?
DAVUS
Immo etiam
Narrationis incipit mihi initium.
CHARINUS
Quid me fiet?
DAVUS
Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo
710
Quantum huic promoveo nuptias?
CHARINUS
Dave attamen.
DAVUS
Quid ergo?
CHARINUS
Ut ducam.
DAVUS
Ridiculum.
CHARINUS
Huc face ad me ut venias si quid poteris.
DAVUS
Quid veniam? nihil habeo.
CHARINUS
At tamen siquid.
DAVUS
Age veniam.
CHARINUS
Si quid
Domi ero.
DAVUS
Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
MYSIS
Quapropter?
715
DAVUS
Ita facto est opus.
MYSIS
Matura.
DAVUS
Iam inquam hic adero.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.