SIMO
Non dubium est quin uxorem nolit filius:
Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias
Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras.
DAVUS
Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas
175
Verebar quorsum evaderet:
Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo
Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.
SIMO
At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
DAVUS
Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio,
180
Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,
Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
Astute.
SIMO
Carnufex, quae loquitur?
DAVUS
Herus est, neque provideram.
SIMO
Dave.
DAVUS
Hem, quid est?
SIMO
Ehodum ad me!
DAVUS
Quid hic volt?
SIMO
Quid ais?
DAVUS
Qua de re?
SIMO
Rogas?
Meum gnatum rumor est amare.
185
DAVUS
Id populus curat scilicet.
SIMO
Hocine agis, an non?
DAVUS
Ego vero istuc.
SIMO
Sed nunc ea me exquirere
Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.
Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum:
Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.
Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
190
DAVUS
Hoc quid sit?
SIMO
Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DAVUS
Ita aiunt.
SIMO
Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum
Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
DAVUS
Non hercle intelligo.
SIMO
Non? hem!
DAVUS
Non: Davus sum, non Oedipus.
SIMO
Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.
195
DAVUS
Sane quidem.
SIMO
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
Fallaciae conari quo fiant minus,
Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,
Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,
Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
200
Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem?
DAVUS
Immo callide;
Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es.
SIMO
Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier.
DAVUS
Bona verba, quaeso.
SIMO
Irrides: nil me fallis. Edico tibi
Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave.
205
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.