Cyamvs
Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
forás egerónes, bonórum exagógae.
satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,
domist qui facit improba facta amator,
555
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
ne apud nos
non mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur
ἔξω.
quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit.
560
nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo
quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare;
nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
565
haec cúm video fierí, suffuror súppilo,
de praéda praedam cápio.
meretrícem ego item esse reór, mare ut est:
quod dés devorát
nec datís umquam abúndat.
hoc sáltem:
rem sérvat nec úlli ubi sit appáret:
570
dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia
paene íntulit in paupériem:
privábit bonís, luce, honóre atque amícis.
áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.
575
pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere.
Phronesivm
Noster Cyame, quid agis? ut vales?
Cyamvs
Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.
erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi
dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.
580
Phronesivm
Pol haúd perit quod illum tántum amo.
Cyamvs
Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.
Phronesivm
Grata ácceptaque ecastór habeo. iube
vása auferri intro, i Cyame.
Astaphivm
Écquid audítis, haec quaé iam
Cyamo ímperat?
Cyamvs
Vása nolo aúferant: désiccarí iube.
585
Astaphivm
Ímpudens mecástor, Cyame, es.
Cyamvs
Égone?
Astaphivm
Tu.
Cyamvs
Boná fide?
tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
Phronesivm
Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
Cyamvs
Domi.
Phronesivm
Díc ob haec dóna, quae ad mé
hodie míserit,
me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
590
méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
átque ut huc véniat
ad me óbsecrare.
Cyamvs
Ílicet.
séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
ánimo hercle homost suo miser,
quísquis est.
595
Phronesivm
Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
militem, hic apud me
quí erat? huius pater pueri illic est.
úsque abegi, áspuli, iússi abi
ret; tamen
mánsit: auscultát, observat quám rem agam.
Cyamvs
Novi hóminem nihili.
íllicinest?
Phronesivm
Íllic est.
Cyamvs
Me íntuetúr gemens;
traxit ex intimo ventre suspiritum.
600
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
Stratophanes
Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
loquere: únde es? cuius es? cúr
ausu's
ausus es mi inclémenter dicére?
604605
Cyamvs
Lubitumst.
Stratophanes
Istúcine mihi respóndes?
Cyamvs
Hoc. non égo te flocci fácio.
Stratophanes
Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?
Phronesivm
Lúbitumst.
Stratophanes
Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
609610
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
Cyamvs
Quae haéc res?
meone
ero tu, ímprobe tu, male dícere
ero audés, fons viti et peiúri?
Stratophanes
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
Cyamvs
Tangé modo, iám ego
te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
615
Phronesivm
Si aequóm facias, advéntores meos
nón incuses, quórum
mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.
Stratophanes
Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.
Phronesivm
Plane istúc est.
Cyamvs
Quíd nunc ergo hic
ódiosu's
odiosus es, confessus omnino reus?
Stratophanes
Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.
620
Cyamvs
Áccede huc modo, adi húc modo.
Stratophanes
Étiam, scelus virí, minitare? quém ego
offatim iam iam iam cóncipilabo.
quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
Cyamvs
Quid, manu vicerim?
625
Stratophanes
Fac quod iussi, mane.
iam égo te hic offatím conficiam,
síc occidi te óptumum est.
Cyamvs
Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
séd verum
me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?—
630
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.