Astaphivm
Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.
ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
ego híc interím restitáns praesidébo,
715
istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;
nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio,
intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.
Diniarchvs
Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Astaphivm
Amabo, hicín tu eras?
Diniarchvs
Moléstusne súm?
720
Astaphivm
Nunc magís quam fuísti,
nam si quid nobis usust nobis molestus†
sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Diniarchvs
Nám quid est? núm mea réfert?
Astaphivm
Non mússito.
intús bolos quós dat!
Diniarchvs
Quíd? amator novos quíspiam?
Astaphivm
Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.
725
Diniarchvs
Quis est?
Astaphivm
Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Diniarchvs
Quidni?
Astaphivm
Sólus summam
núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
animó bono male
rem gerit.
Diniarchvs
Perit hercle, ego idem
bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Astaphivm
Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.
730
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
Diniarchvs
Non ego nunc intro ad vos mittar?
Astaphivm
Quidum quam miles magis?
Diniarchvs
Quia enim plus dedi.
Astaphivm
Plus enim es íntro missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant
operam ob illud quod dant operis utier.
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.
735
Diniarchvs
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
Astaphivm
Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt
interim illa itidem commentari.
Diniarchvs
Quid?
Astaphivm
Rem accipere identidem.
Diniarchvs
Dedi equidem hodie:
iussi ei quinque argenti deferri minas,
praeterea una mína obsonatum.
740
Astaphivm
Idem istuc delatum scio.
de eo nunc bene sunt tua virtute.
Diniarchvs
Ei, meane
ut inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.
Astaphivm
†Stultus quid est aperire.
Diniarchvs
Quid iam?
Astaphivm
Quia pol mavelim
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
745
Diniarchvs
Non
mei licet obsoni me participem fieri?
Astaphivm
Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nám item ut Acherunti hic
apud nos ratio accepti scribitur:
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.
750
bene vale.
Diniarchvs
Resiste.
Astaphivm
Omitte.
Diniarchvs
A, mitte intro.
Astaphivm
Ad te quidem.
Diniarchvs
Immo istoc ad vos
volo ire.
Astaphivm
Non potest, nimium petis.
Diniarchvs
Experiri
sine—
Astaphivm
Immo opperire. vis est experirier.
Diniarchvs
Dic me adesse.
Astaphivm
Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
Diniarchvs
Redin an non redis?
755
Astaphivm
Vocat me quae in me potest plus quam potes.
Diniarchvs
Vno verbo—
Astaphivm
Eloquere.
Diniarchvs
Mittin me intro?
Astaphivm
Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque
ea mendacia.—
Diniarchvs
Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;
760
iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom,
post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me
prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens,
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.
765
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem,
770
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.