Diniarchvs
Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier
cuí ego nunc
aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.
700
di magni,
ut ego laetus sum et laetitia differor.
ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:
mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;
quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,
militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.
705
mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.
salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.
nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras
veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.
quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†
710
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.