Charmides
Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
1125
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,
1130
quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
Charmides
Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Callicles
Lysiteli quidem Philtonis filio.
Lysiteles
Enim me nominat.
Charmides
Familiam optumam occupavit.
1135
Lysiteles
Quid ego cesso hos conloqui?
sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
Charmides
Vah.
Callicles
Quid est?
Charmides
Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
1140
quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
sed quid rides?
Callicles
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
neu qui rem ipsam posset intellegere,
et thensaurum tuom
1145
me esse penes, atque eum
a me lege populi patrium posceret.
Charmides
Scite edepol.
Callicles
Megaronides communis hoc meus et tuos
benevolens commentust.
Charmides
Quin conlaudo consilium et probo.
Lysiteles
Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.
1150
Charmides
Quis hic est, qui huc ad nos incedit?
Lysiteles
Charmidem socerum suom
Lysiteles salutat.
Charmides
Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
Callicles
Non ego sum salute dignus?
Lysiteles
Immo salve, Callicles;
hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
Callicles
Deos volo consilia vostra
vobis recte vortere.
1155
Charmides
Filiam meam tíbi desponsam esse audio.
Lysiteles
Nisi tu nevis.
Charmides
Immo haud nolo.
Lysiteles
Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
Charmides
Spondeo, et mille auri Philippum dotis.
Lysiteles
Dotem nil moror.
Charmides
Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
1160
Callicles
Ius hic orat.
Lysiteles
Impetrabit te advocato atque arbitro.
istac lege filiam tuam spónden mi uxorem dari?
Charmides
Spondeo.
Callicles
Et ego spondeo ídem hoc.
Lysiteles
Oh salvete, adfines mei.
Charmides
Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
Lysiteles
Quid ego feci?
1165
Charmides
Meum corrumpi quia
perpessu's
perpessus es filium.
Lysiteles
Si id mea voluntate factumst,
est quod mihi suscenseas.
sed sine me hoc aps te impetrare quod volo.
Charmides
Quid id est?
Lysiteles
Scies.
si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
quid quassas caput?
Charmides
Cruciatur cor mi, et metuo.
Lysiteles
Quidnam id est?
Charmides
Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
1170
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
non gravabor. faciam ita ut vis.
Lysiteles
Probus es. eo, ut illum evocem.
Charmides
Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
Lysiteles
Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
foras evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
1175
Lesbonicvs
Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit
subito foras?
Lysiteles
Benevolens tuos atque amicus.
Lesbonicvs
Satine salve? dic mihi.
Lysiteles
Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
Lesbonicvs
Quis id ait?
Lysiteles
Ego.
Lesbonicvs
Tun vidisti?
Lysiteles
Et tute item videas licet.
Lesbonicvs
O pater, pater mi, salve.
1180
Charmides
Salve multum, gnate mi.
Lesbonicvs
Si quid tibi, pater, laboris—
Charmides
Nihil evenit, ne time:
bene re gesta salvos redeo—si tu modo frugi esse vis.
haec tibi pactast Callicli
huius filia.
Lesbonicvs
Ego ducam, pater,
et eam et si quam aliam iubebis.
Charmides
Quamquam tibi suscensui,
miseria
una uni quidem hominist adfatim.
1185
Callicles
Immo huic parumst,
nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
Lesbonicvs
At iam posthac temperabo.
Charmides
Dicis, si facies modo.
Lysiteles
Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam?
Charmides
optimumst. Licet.
tu in perendinum paratus sis ut ducas.
Omnes
Plaudite.
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.