Stasimvs
Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
1010
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
recipe te et recurre petere
re recenti.
1015
Charmides
Huic, quisquis est,
gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Stasimvs
Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
1020
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.
Charmides
Ita me di ament, graphicum furem.
Stasimvs
Quid ego quod periit petam?
nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.
1025
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
recipe te ad erum.
Charmides
Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
Stasimvs
Vtinam veteres homin
um mores, veteres parsimoniae
potius
in maiore honore hic essent quam mores mali.
Charmides
Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.
1030
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
Stasimvs
Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
petere honorem pro flagitio more fit.
1035
Charmides
Morem improbum.
Stasimvs
Strenuiores praeterire more fit.
Charmides
Nequam quidem.
Stasimvs
Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
1040
Charmides
Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
Stasimvs
Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
Charmides
Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
1045
Stasimvs
Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
1050
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
Charmides
Meus est hic quidem Stasimus servos.
1055
Stasimvs
Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum.
Charmides
Heus tu, asta ilico. audi.
Stasimvs
Heús tu, non sto.
Charmides
Te volo.
Stasimvs
Quid si ego me te velle nolo?
1060
Charmides
Aha nimium, Stasime, saeviter.
Stasimvs
Emere meliust cui imperes.
Charmides
Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago?
Stasimvs
Da magnum malum.
Charmides
Bene mones, ita facere certumst.
Stasimvs
Nisi quidem es obnoxius.
Charmides
Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
Stasimvs
Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
1065
Charmides
Quia boni malique in ea re pars tibi est.
Stasimvs
Partem alteram
tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.
Charmides
Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
Stasimvs
Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
Charmides
Ipsus homo optumus.
1070
Stasimvs
Mare terra caelum, di vestram fidem,
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime,
salve.
Charmides
Salve, Stasime.
Stasimvs
Salvom te—
Charmides
Scio et credo tibi.
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
quos reliqui hic filium atque filiam?
1075
Stasimvs
Vivont, valent.
Charmides
Nempe uterque?
Stasimvs
Vterque.
Charmides
Di me salvom et servatum volunt.
cetera intus otiose percontabor quae volo.
eamus intro, sequere.
Stasimvs
Quo tu té agis?
Charmides
Quonam nisi domum?
Stasimvs
Hicine nos habitare censes?
Charmides
Vbinam ego alibi censeam?
Stasimvs
Iam—
1080
Charmides
Quid iam?
Stasimvs
Non sunt nostrae aedis istae.
Charmides
Quid ego ex te audio?
Stasimvs
Vendidit tuos natus aedis.
Charmides
Perii.
Stasimvs
Praesentariis
argenti minis numeratis—
Charmides
Quot?
Stasimvs
Quadraginta.
Charmides
Occidi.
quis eas emit?
Stasimvs
Callicles, cui tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
Charmides
Vbi nunc filius meus habitat?
1085
Stasimvs
Hic in hoc posticulo.
Charmides
Male disperii.
Stasimvs
Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
Charmides
Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurimos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.
1090
adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.
Stasimvs
Visne aquam
tibi petam?
Charmides
Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.