Lysiteles
Hic homóst omnium hominum praécipuos,
1115
voluptátibus gaudiisque ántepotens:
ita cómmoda quae cupio éveniunt,
quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
ita gaúdiis gaudium súppeditat.
módo me Stasimus Lesbonici servos convenit
domi;
1120
is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
egi, ei rei fundus pater sit potior. eo
quantum potest.
sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.