Callicles
Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?
Charmides
O Callicles, o Callicles, o Callicles,
qualine amico mea commendavi bona?
1095
Callicles
Probo et fideli et fido et cum magna fide.
et salve et salvom te advenisse gaudeo.
Charmides
Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.
sed quis iste est tuos ornatus?
Callicles
Ego dicam tibi.
thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae
1100
tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi
et hoc et alia. sequere.
Charmides
Stasime.
Stasimvs
Hem.
Charmides
Strenue
curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
videbis iam illic navem qua advecti sumus.
iubeto Sangarionem quae imperaverim
1105
curare ut efferantur, et tu ito simul.
solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
Stasimvs
Illic sum atque hic sum.
Callicles
Sequere tu hac me intro.—
Charmides
Sequor.—
Stasimvs
Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
1110
neque demutavit animum de firma fide,
quamquam labores multos
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
† ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.