Sangarinvs
Ágite ite foras: férte pompam. cádo te praefició, Stiche.
omnibus módis temptare certumst nostrum hodie convivium.
ita me di ament, lepide accipimur quom hoc recipimur in loco.
685
quisquis praetéreat, comissatum volo vocari.
Stichvs
Convenit,
dum quidem hercle quisque veniat,
veniat cum vino suo.
nam hinc quidem hodie polluctura praeter nos dabitur nemini. †
nosmet inter nos ministrémus monotropi.
Sangarinvs
Hoc conviviumst
pro opibus nostris satis commodule nucibus, fabulis, ficulis,
690
oleae † interiplio, lupillo, comminuto crustulo.
Stichvs
Sat est: servo homini módeste melius facere sumptum quam ampliter.
suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
695
Sangarinvs
Age dice uter utrubi áccumbamus.
Stichvs
Abi tu sane superior.
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
Sangarinvs
Quid istuc est provinciai?
Stichvs
Vtrum Fontine an Libero
imperium te inhibere mavis?
700
Sangarinvs
Nimio liquido Libero.
sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo
tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
Stichvs
Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
cynice hic accipimur quam in lectis.
Sangarinvs
Immo enim nímio hic dulcius.
sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
705
vide, quot cyathos bibimus.
Stichvs
Tot quot digiti tibi sunt in manu.
cantio Graecast:
ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα.
Sangarinvs
Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
Stichvs
Bibe si bibis.
710
Sangarinvs
Non mora erit apud me.
Stichvs
Edepol convivi sat est,
modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.
Stichvs
Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.
Sangarinvs
Nimis vellem aliquid pulpamenti.
Stichvs
Si horum, quae adsunt, paenitet,
nihil est. tene aquam.
Sangarinvs
Melius dicis; nil moror cuppedia.
bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.
715
quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
age si quid agis accipe inquam. non hoc
tuo fit sumptu: inpendet publicum.
haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.
Stichvs
Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †
nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea;
720
namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
Sangarinvs
Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,
suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.
725
Stichvs
Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
Sangarinvs
Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
Stichvs
Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
uno cantharo potare, únum scortum ducere.
730
hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
tecum ubi autem est, mecum ibi autemst: neuter neutri ínvidet.
Sangarinvs
Ohe, iam satis, nolo obtaedescat; alium ludum nunc volo.
Stichvs
Vin amicam huc evocemus? ea saltabit.
735
Sangarinvs
Censeo.
Stichvs
Mea suavis, amabilis, amoena Stephanium, ad amores tuos
foras egredere, satis mihi pulchra és.
Sangarinvs
At enim pulcherrima.
Stichvs
Fac nos hilaros hilariores opera atque adventu tuo.
Sangarinvs
Peregre advenientes te expetimus, Stephaniscidium, mel meum,
739740
sí amabilitas tibi nostrá placet, si tibi ambo áccepti sumus.
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.