Panegyris
Crédo egó miserám
1
fuísse Penelopam,
sorór, suo ex animo,
quae tám diu vidua
viró suo caruit;
nam nós eius ánimum
de nóstris factis nóscimus, quarúm viri hinc ápsunt,
quorúmque nos negótiis apséntum, ita ut aéquom est,
5
sollícitae noctes ét dies, sorór, sumus sémper.
Soror
Nostrum ófficium
nos fácere aequomst,
neque id mágis facimus
quam nós monet píetas.
sed híc, soror, assíde dum: multá volo tecum
loquí de re viri.
10
Panegyris
Salvéne, amabo?
Soror
Speró quidem et volo; sed hóc, soror, crúcior,
patrém tuom meúmque adeo, unice qui unus †
civíbus ex omnibus probús perhibetur,
eúm nunc improbi viri ófficio uti,
virís qui tantas apséntibus nóstris
15
facit íniurias immérito
nosque áb eis abducére volt.
haec rés vitae me, sóror, saturant,
haec míhi dividiae et sénio sunt.
Panegyris
Ne lácruma, soror, neu túo id animo
20
fac quod tíbi tuos pater faceré minatur:
spes ést eum melius fácturum.
novi égo illum: ioculo istaec dicit,
neque illé sibi mereat Pérsarum
montís, qui esse aurei pérhibentur,
25
ut istúc faciat quod tú metuis.
tamen sí faciat, minime irasci
decet, néque id immerito evéniet.
nam víri nostri domo ut ábierunt,
hic tértius annus.
30
Soror
Ita út memoras.
Panegyris
Quom ipsi ínterea vivánt, valeant,
ubi sínt, quid agant, ecquíd agant,
neque párticipant nos, néque redeunt.
Soror
An id dóles, soror, quia illi suom ófficium
3435
non cólunt, quom tu tuom fácis?
Panegyris
Ita pol.
Soror
Tace sís, cave sis audíam ego istuc
posthác ex te.
Panegyris
Nam quíd iam?
Soror
Quia pól meo animo omnis sápientis
suom offícium aequom est colere ét facere.
40
quam ob rem égo te hoc, soror, tametsi és maior,
moneo, út tuom memineris ófficium:
etsi ílli improbi sint átque aliter
nobís faciant quam aequómst, tam pol
ne quíd magis simus
omnibus obníxe opibus
45
nostrum ófficium meminísse decet.
Panegyris
Placet; táceo.
Soror
At memineris fácito.
Panegyris
Nolo égo, soror, me credi esse immemorem viri,
neque ille éos honores, mihi quos habuit, perdidit;
nam pol mihi grata acceptaque eiust benignitas.
50
et me quidem haec condicio nunc non paenitet,
neque est cur
non studeam has nuptias mutarier;
verum postremo in patris potestate est situm:
faciendum id nobis quod parentes imperant.
Soror
Scio, atque in cogitando maerore augeor,
55
nam propemodum iam ostendit suam sententiam.
Panegyris
Igitur quaeramus, nobis quid facto usus sit.
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.