Palaestra
Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,
185
experiundo iis datur acerbum.
hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas
regiónes timidam eiéctam.
hancíne ego ad rem natam
ésse me miserám memorábo?
hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?
190
nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri,
si érga paréntem aut deós me impiávi;
sed íd si paráte curávi ut cavérem,
tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste
datis, dí; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac,
195
si ad húnc modum est innóxiis honór apud vos?
nam mé si sciam
ín vos fecísse aut paréntis
sceléste, minus me míserer;
sed eríle scelus me sóllicitat, eiús me impietas mále habet.
ís navem atque ómnia pérdidit ín mari:
haéc bonorum éius sunt réliquiae; étiam quae simul
200
vécta mecum ín scaphast, éxcidit. égo nunc sola sum.
quaé mihi sí foret sálva saltém, labor
lénior ésset hic mi éius opera.
nunc quám spem aut opem aút consilí quid capéssam?
ita híc sola sólis locis compotita sum.
205
hic sáxa sunt, hic máre sonat,
neque quísquam homo mihi obviám venit.
hóc quod indúta sum, summae opes óppido,
néc cibo néc loco técta quo sím scio:
quaé mihist spés, qua me vívere velim?
néc loci gnára sum, néc vidi aut híc fui.
210
sáltem aliquém velim quí mihi ex hís locis
aút viam aut sémitam mónstret, ita nunc
hác an illác eam, incérta sum cónsili;
néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor.
álgor, errór, pavor, me ómnia tenent.
215
haéc parentés mei haud scítis miseri,
me núnc miseram esse ita utí sum.
líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.
nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?
neque quícquam umquam illis prófuit qui mé sibi eduxérunt.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.