Harpax
Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
594595
ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
Ballió leno ubi hic hábitat.
Psevdolvs
St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.
600
novo cónsilio nunc míhi opus est,
nova rés subito mi haec óbiectast:
hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
Harpax
óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
Psevdolvs
Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
605
nam ego precator et patronus foribus processi foras.
Harpax
Tune es Ballio?
Psevdolvs
Immo vero ego eius sum Subballio.
Harpax
Quid istuc verbist?
Psevdolvs
Condus promus sum, procurator peni.
Harpax
Quasi te dicas atriensem.
Psevdolvs
Immo atriensi ego impero.
Harpax
Quid tu, servon es an liber?
610
Psevdolvs
Nunc quidem etiam servio.
Harpax
Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
Psevdolvs
Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
Harpax
Hunc hominem malum esse oportet.
Psevdolvs
Di me servant atque amant,
nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.
Harpax
Quid illic secum solus loquitur?
615
Psevdolvs
Quid ais tu, adulescens?
Harpax
Quid est?
Psevdolvs
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
quinque debet?
Harpax
Sum. sed ubi tu me novisti gentium
aut vidisti aut conlocutu
’
s es? nam equidem Athenas antidhac
620
numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
Psevdolvs
Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
Harpax
Immo adest.
624625
Psevdolvs
Tun attulisti?
Harpax
Egomet.
Psevdolvs
Quid dubitas dare?
Harpax
Tibi ego dem?
Psevdolvs
Mihi hercle vero, qui res rationesque eri
Ballionis curo, argentum accepto
expenso et quoi debet dato.
Harpax
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
tibi libellam argenti numquam credam.
Psevdolvs
Dum tu sternuas,
res erit soluta.
630
Harpax
Vinctam potius sic servavero.
Psevdolvs
Vae tibi, tu inventu
’
s es vero, meam qui furcilles fidem.
quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.
Harpax
Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
Psevdolvs
Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
Harpax
Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
635
sed quid est tibi nomen?
Psevdolvs
Servos est huic lenoni Surus,
eum esse me dicam. Surus sum.
Harpax
Surus?
Psevdolvs
Id est nomen mihi.
Harpax
Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
Psevdolvs
Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
640
magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
Harpax
At enim scin quid est?
reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
Psevdolvs
At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.
645
Harpax
Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
Psevdolvs
Scio equidem:
ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
650
nam hic quoque exemplum reliquit eius.
Harpax
Omnem rem tenes.
Psevdolvs
Quid ego ni teneam?
Harpax
Dato istunc sumbolum ergo illi.
Psevdolvs
Licet.
sed quid est tibi nomen?
Harpax
Harpax.
Psevdolvs
Apage te, Harpax, hau places;
huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid
ἅρπαξ feceris.
Harpax
Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.
655
Psevdolvs
Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
Harpax
Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?
Psevdolvs
Sciam si dixeris.
Harpax
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
Psevdolvs
Quid nunc vis?
660
Harpax
Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.
Psevdolvs
Tuo arbitratu, maxume.
Harpax
Nam ut lassus veni de via,
me volo curare.
Psevdolvs
Sane sapis et consilium placet.
sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.
Harpax
Quin ubi prandero, dabo operam somno.
Psevdolvs
Sane censeo.
Harpax
Numquid vis?
665
Psevdolvs
Dormitum ut abeas.
Harpax
Abeo.—
Psevdolvs
Atque audin, Harpage?
iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.