Agorastocles
Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,
dubias, egenas, inopiosas consili,
130
quas tu sapienter, docte et cordate et cate
mihi reddidisti ópiparas opera tua.
quibus pró bene factis fateor deberi tibi
et libertatem et multas grates gratias.
Milphio
Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.
135
nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,
gerrae germanae,
σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.
nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo
tris facile corios contrivisti bubulos.
Agorastocles
Amans per amorem si quid feci, Milphio,
140
ignoscere id te mi aequom est.
Milphio
Haud vidi magis.
em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,
item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:
post id locorum tu mihi amanti ignoscito.
Agorastocles
Si tibi lubido est aut voluptati, sino:
145
suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.
Milphio
Si auctoritatem postea defugeris,
ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.
Agorastocles
Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
quin si feriri video te, extemplo dolet.
150
Milphio
Mihi quidem hercle.
Agorastocles
Immo mihi.
Milphio
Istuc mavelim.
sed quid nunc tibi vis?
Agorastocles
Cur ego apud te mentiar?
amo immodeste.
Milphio
Meae istuc scapulae sentiunt.
Agorastocles
At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,
lenonis huius meretricem maiusculam.
155
Milphio
Iam pridem equidem istuc ex te audivi.
Agorastocles
Differor
cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,
illius domino, non lutumst lutulentius.
Milphio
Vin tu illi nequam dare nunc?
Agorastocles
Cupio.
Milphio
Em me dato.
Agorastocles
Abi díerectus.
160
Milphio
Dic mihi vero serio:
vin dare malum illi?
Agorastocles
Cupio.
Milphio
Em, eundem me dato:
utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
Agorastocles
Iocare.
Milphio
Vin tu illam hodie sine
damno et dispendio
tuo túam libertam facere?
Agorastocles
Cupio, Milphio.
Milphio
Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei
165
trecenti nummi Philippi?
Agorastocles
Sescenti quoque.
Milphio
Satis súnt trecenti.
Agorastocles
Quid iis
facturu's
facturus es?
Milphio
Tace.
totum lenonem tibi cum tota familia
dabo hodie dono.
Agorastocles
Qui id
facturu's
facturus es?
Milphio
Iam scies.
tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;
170
eum hic non novit leno. satin intellegis?
Agorastocles
Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
Milphio
Non scis?
Agorastocles
Non hercle.
Milphio
At ego iam faxo scies.
ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat
dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:
175
se amare velle atque obsequí animo suo;
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
leno ad se accipiet auri cupidus ilico:
celabit hominem et aurum.
180
Agorastocles
Consilium placet.
Milphio
Rogato, servos veneritne ad eum tuos.
ille mé censebit quaeri: continuo tibi
negabit. quid tu dubitas, quin extempulo
dupli tibi auri et hominis fur leno siet?
neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit,
185
addicet praetor familiam totam tibi.
ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
Agorastocles
Placet consilium.
Milphio
Immo etiam, ubi expolivero,
magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.
Agorastocles
Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.
190
Aphrodisia hodie sunt.
Milphio
Scio.
Agorastocles
Oculos volo
meos délectare munditiis meretriciis.
Milphio
Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
abeamus intro, ut Collybiscum vilicum
hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
195
Agorastocles
Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
tibi auscultabo.—
Milphio
Faciam ut facto gaudeas.
inest amoris macula huic homini in pectore,
sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
itaque hic scelestus est homo leno Lycus,
200
quoi iam infortuni intenta ballistast probe,
quam ego haud multo post mittam e ballistario.
sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
haec est prior, quae meum erum dementem facit.
sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles,
205
si vis videre ludos iucundissimos.
Agorastocles
Quid istúc tumultist, Milphio?
Milphio
Em amores tuos,
si vis spectare.
Agorastocles
O multa tibi di dent bona,
quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.