Toxilvs
Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis,
bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis,
cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes,
755
eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum.
nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo.
íte foras: híc volo ante óstium et iánuam
meos párticipes bene accípere.
státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent.
hic státui volo primum † aliqua mihi,
unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant,
760
quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri.
nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit.
Lemnisilenis
Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es?
Toxilvs
Ágedum ergo,
accéde ad me atque ampléctere sis.
Lemnisilenis
Ego véro.
Toxilvs
Oh, nihil hoc mágis dulcest.
sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus?
765
Lemnisilenis
Omnía quae tu vis, éa cupio.
Toxilvs
Mutúa fiunt a me. age, age ergo,
tu Ságaristio, accumbe ín summo.
Sagaristio
Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi.
Toxilvs
Temperí.
Sagaristio
Mi istuc temperí serost.
Toxilvs
Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem
meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam.
do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis.
770
Lemnisilenis
Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos.
Toxilvs
Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne.
bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést.
ab dís, quia te licet líberam med amplécti.
Lemnisilenis
Tua factum ópera.
Toxilvs
Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem
775
amantí decet.
Lemnisilenis
Cédo.
Toxilvs
Accípe.
Toxilvs
Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet.
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.