Satvrio
Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume
eccum ipsum ante aedes.
Virgo
Salve multum, mi pater.
Satvrio
Salve, mea gnata.
740
Dordalvs
Ei, Persa me pessum dedit.
Virgo
Pater hic meus est.
Dordalvs
Hem, quid? pater? perii oppido.
quid ego igitur cesso infelix lamentarier
minas sexaginta?
Satvrio
Ego pol te faciam, scelus,
te quoque etiam ipsum ut lamenteris.
Dordalvs
Occidi.
Satvrio
Age ambula in ius, leno.
745
Dordalvs
Quid me in ius vocas?
Satvrio
Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.
Dordalvs
Nonne antestaris?
Satvrio
Tuan ego causa, carnufex,
cuiquam mortali libero auris atteram,
qui hic commercaris civis homines liberos?
Dordalvs
Sine dicam.
750
Satvrio
Nolo.
Dordalvs
Aúdi.
Satvrio
Surdus sum. ambula.
sequere hac, sceleste, feles virginaria.
sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.—
Virgo
Sequor.—
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.