Toxilvs
Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?
Paegnivm
Melius quam tu qui docuisti.
Toxilvs
Ain véro, verbereum caput?
Paegnivm
Aio enim véro.
185
Toxilvs
Quid ergo dixi?
Paegnivm
Ego recte apud illam dixero.
Toxilvs
Non edepol scis.
Paegnivm
Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
Toxilvs
Egon dem pignus tecum?
Paegnivm
Audacter, si lubido est perdere.
Toxilvs
Bona pax sit potius.
Paegnivm
Tum tu igitur sine me ire.
Toxilvs
Et iubeo et sino;
sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.
190
Paegnivm
Faciam.
Toxilvs
Quo ergo is nunc?
Paegnivm
Domum: uti domi sim, quom illi censeas.
Toxilvs
Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.
Paegnivm
Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.
Toxilvs
Abi modo.
195
Paegnivm
Ego laudabis faxo.
Toxilvs
Sed has tabellas, Paegnium,
ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.
Sophoclidisca
Cesso ire ego quo missa sum?
Paegnivm
Eo ego.
Toxilvs
I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.
vola curriculo.—
Paegnivm
Istuc marinus passer per circum solet.
illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?
200
Sophoclidisca
Paegnium hic quidem est.
Paegnivm
Sophoclidisca haéc peculiarest eius
quo ego sum missus.
Sophoclidisca
Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur.
Paegnivm
Compellabo.
Sophoclidisca
Commorandust.
Paegnivm
Apud hanc obieci
Sophoclidisca
Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?
Paegnivm
Sophoclidisca, di me amabunt.
205
Sophoclidisca
Quid me?
Paegnivm
Vtrum hercle
di volent;
sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.
Sophoclidisca
Mitte male loqui.
Paegnivm
Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.
Sophoclidisca
Quid agis?
Paegnivm
Feminam scelestam te astans contra contuor.
Sophoclidisca
Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.
Paegnivm
Quid male facio aut quoi male dico?
210
Sophoclidisca
Quoi pol cumque occasio est.
Paegnivm
Nemo homo umquam ita arbitratust.
Sophoclidisca
At pol multi esse ita sciunt.
Paegnivm
Heia.
Sophoclidisca
Beia.
Paegnivm
Tuo ex ingenio mores alienos probas.
Sophoclidisca
Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.
Paegnivm
Satis iam dictum habeo.
Sophoclidisca
Sed quid tu? confitere ut te autumo?
Paegnivm
Fatear, si ita sim.
215
Sophoclidisca
Iam ábi, vicisti.
Paegnivm
Abi núnciam ergo.
Sophoclidisca
Hoc mi expedi,
quó agis?
Paegnivm
Quo tu?
Sophoclidisca
Dic tu.
Paegnivm
Dic tu.
Sophoclidisca
Prior rogavi.
Paegnivm
At post scies.
Sophoclidisca
Eo ego hinc haud longe.
Paegnivm
Et quidem ego haud longe
hinc eo.
Sophoclidisca
Quo ergo
is, scelus?
Paegnivm
Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.
Sophoclidisca
Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.
Paegnivm
Itane est?
220
Sophoclidisca
Itane est.
Paegnivm
Mala es.
Sophoclidisca
Scelestu's
scelestus es.
Paegnivm
Decet me.
Sophoclidisca
Me quidem addecet.
Paegnivm
Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?
Sophoclidisca
Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?
Paegnivm
Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
nihili facio scire. valeas.
Sophoclidisca
Asta.
Paegnivm
At propero.
Sophoclidisca
Et pol ego item.
Paegnivm
Ecquid habes?
225
Sophoclidisca
Ecquid tú?
Paegnivm
Nil equidem.
Sophoclidisca
Cedo manum ergo.
Paegnivm
Estne haec manus?
Sophoclidisca
Vbi illa altera ést furtifica laeva?
Paegnivm
Domi eccam. huc nullam attuli.
Sophoclidisca
Habes nescio quid.
Paegnivm
Ne me attrecta, subigitatrix.
Sophoclidisca
Sin te amo?
Paegnivm
Male operam locas.
Sophoclidisca
Qui?
Paegnivm
Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.
Sophoclidisca
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
230
tu quidem haud étiam es octoginta pondo.
Paegnivm
At confidentia
illa militia militatur multo magis quam pondere.
atque ego hanc
nunc operam perdo.
Sophoclidisca
Quid iam?
Paegnivm
Quia peritae praedico.
sed ego cesso.
Sophoclidisca
Mane.
Paegnivm
Molesta es.
Sophoclidisca
Ergo
ero quoque, nisi scio,
quó agas te.
235
Paegnivm
Ad vos.
Sophoclidisca
Et pol ego ad vos.
Paegnivm
Quid eo?
Sophoclidisca
Quid id ad te attinet?
Paegnivm
Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.
Sophoclidisca
Odiosu's
odiosus es.
Paegnivm
Lubet.
numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.
Sophoclidisca
Malitia certare tecum miseria est.
Paegnivm
Mers tu mala es.
Sophoclidisca
Quid est quod metuas?
Paegnivm
Idem istuc quod tu.
Sophoclidisca
Dic ergo
ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.
240
Paegnivm
Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego.
Sophoclidisca
At tu hoc face:
fide data credamus.
Paegnivm
Novi: omnes sunt lenae levifidae,
neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.
Sophoclidisca
Dic amabo.
245
Paegnivm
Dic amabo.
Sophoclidisca
Nolo ames.
Paegnivm
Facile impetras.
Sophoclidisca
Tecum habeto.
Paegnivm
Et tu hoc taceto.
Sophoclidisca
Tacitum erit.
Paegnivm
Celabitur.
Sophoclidisca
Toxilo has fero tabellas tuo ero.
Paegnivm
Abi, eccillum domi.
at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.
Sophoclidisca
Quid istic scriptum?
Paegnivm
Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
nisi fortasse blanda verba.
250
Sophoclidisca
Ábeo.
Paegnivm
Et ego ábiero.—
Sophoclidisca
Ambula.—
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.