Tranio
Quíd tibi visum est mercimoni?
Theopropides
totus gaudeo.
Tranio
Num nimio emptae tibi videntur?
905
Theopropides
Numquam edepol ego me scio
vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.
Tranio
Ecquid placent?
Theopropides
Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
Tranio
Cuius modi gynaeceum? quid porticum?
Theopropides
Insanum bonam.
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
Tranio
Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
910
sumus commensi.
Theopropides
Quid igitur?
Tranio
Longe omnium longissima est.
Theopropides
Di immortales, mercimoni lepidi.
si hercle nunc ferat
sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
numquam accipiam.
Tranio
Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
Theopropides
Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
915
Tranio
Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
quod isti dedimus arraboni.
Theopropides
Servavisti omnem ratem.
nempe octoginta debentur huic minae?
Tranio
Hau nummo amplius.
Theopropides
Hodie accipiat.
920
Tranio
Ita enim vero, ne qua causa subsiet.
vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
Theopropides
At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Tranio
Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Theopropides
Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
Tranio
Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?
925
Theopropides
Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
sat sapio, si aps te modo uno caveo.
Tranio
Tecum sentio.
Theopropides
Nunc abi rús, dic me advenisse filio.
Tranio
Faciam, ut iubes.
Theopropides
Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
929930
Tranio
Licet.
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
Mostellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.