Phaniscvs
Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,
ei sólent esse eris utíbiles.
nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
860
stultá sibi expetunt consília:
exércent sese ad cúrsuram,
fugiunt sed eí si reprehensí sunt,
fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt
dé bono.
augent ex pauxillo
de parant.
864865
mihi in pectore consili
malam rem prius
quam ut meum
ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
sincérum atque ut votem vérberari.
si huíc imperábo, probé tectum habébo,
870
malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet
boní sunt:
bonúst; improbí sunt, malús fit.
nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,
pecúli suí prodigí, plagigéruli.
875
ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”
béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
879880
hóc die crástini quóm erus rescíverit,
máne castigábit eos búbulis exuviis.
póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
Mostellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.