Pyrgopolynices
Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,
de concubina? nam nullo pacto potest
1095
prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.
Palaestrio
Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi
quo id pacto fieri possit clementissime.
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,
quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;
1100
dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:
sororem geminam adesse et matrem dicito,
quibus cóncomitata recte deveniat domum.
Pyrgopolynices
Qui tu scis eas adesse?
Palaestrio
Quia oculis meis
vidi hic sororem esse eius.
1105
Pyrgopolynices
Convenitne eam?
Palaestrio
Convenit.
Pyrgopolynices
Ecquid fortis visast?
Palaestrio
Omnia
vis optinere.
Pyrgopolynices
Vbi matrem esse aiebat soror?
Palaestrio
Cubare in navi lippam atque oculis turgidis
nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.
is ad hos nauclerus hospitio devortitur.
1110
Pyrgopolynices
Quid is? ecquid fortis?
Palaestrio
Abi sis hinc, nam tu quidem
ad equas fuisti scitus admissarius,
qui consectare qua maris qua feminas.
hoc age nunc.
Pyrgopolynices
Istuc quod das consilium mihi,
te cum illa verba facere de ista re volo;
1115
nam cum illa sane congruos sermo tibi.
Palaestrio
Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?
dicas uxorem tibi necessum ducere;
cognatos persuadere, amicos cogere.
Pyrgopolynices
Itan tu censes?
1120
Palaestrio
Quid ego ní ita censeam?
Pyrgopolynices
Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.
Palaestrio
Tu modo istuc cura quod agis.
Pyrgopolynices
Curatum id quidemst.
quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.
Palaestrio
Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam
1125
bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,
aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.
Pyrgopolynices
Cupio hercle.
Palaestrio
Credo te facile impetrassere.
sed abi intro. noli stare.
Pyrgopolynices
Tibi sum oboediens. —
Palaestrio
Numquid videtur demutare alio atque uti
1130
dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?
nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,
satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
nam quos videre exoptabam me maxume,
1135
una exeuntis video hínc e proxumo.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.