Milphidippa
Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.
Pyrgopolynices
Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.
Milphidippa
Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam,
qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?
995
eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam,
domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist,
quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,
militem Pyrgopolynicem.
Pyrgopolynices
Satin haec quoque me deperit?
meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
1000
Palaestrio
Quo argumento?
Pyrgopolynices
Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Palaestrio
Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Pyrgopolynices
Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.
Palaestrio
Priusne quam illam oculis tuis
videas?
1005
Pyrgopolynices
Video id quod credo tibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
Palaestrio
Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,
ego hanc continuo uxorem ducam.
Pyrgopolynices
Quíd ergo hanc dubitas conloqui?
Palaestrio
Sequere hac me ergo.
Pyrgopolynices
Pedisequos tibi sum.
Milphidippa
Vtinam, cuius causa foras
sum egressa,
eius conveniundi mihi potestas evenat.
1010
Palaestrio
Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;
homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.
Milphidippa
Quem ego hic audívi?
Palaestrio
Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.
Milphidippa
Tum pól ego id quod celo haú celo.
Palaestrio
Immo et célas et non célas.
Milphidippa
Quo argúmento?
1015
Palaestrio
Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.
Milphidippa
Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.
Palaestrio
Amat múlier quaedam quéndam.
Milphidippa
Pol istúc quidem multae.
Palaestrio
At nón multae de dígito donum míttunt.
Milphidippa
Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.
sed hic númquis adest?
Palaestrio
Vel adést vel non.
Milphidippa
Cedo té mihi solae sólum.
Palaestrio
Brevin án longinquo sérmoni?
1020
Milphidippa
Tribus vérbis.
Palaestrio
Iam ad te rédeo.
Pyrgopolynices
Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?
Palaestrio
Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.
Pyrgopolynices
Propera,
éxpectando excrúcior.
Palaestrio
Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.
Pyrgopolynices
Age age út tibi maxume cóncinnumst.
Palaestrio
Nullúmst hoc stolidius sáxum.
redeo ád te. quid me vóluisti?
1025
Milphidippa
Quo pácto hoc Ilium accédi
velis, út ferrem abs te consilium.
Palaestrio
Quasi hunc dépereat —
Milphidippa
Teneo ístuc.
Palaestrio
Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.
Milphidippa
Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.
Palaestrio
Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.
Pyrgopolynices
Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.
1030
Palaestrio
Adsum, ímpera, si quid vís.
Pyrgopolynices
Quid illaec narrát tibi?
Palaestrio
Lamentári
ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre,
quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.
Pyrgopolynices
Iube adíre.
Palaestrio
At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum,
quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.
1035
Pyrgopolynices
Memini ét praeceptis párebo.
Palaestrio
Vocon érgo hanc quae te quaérit?
Pyrgopolynices
Adeát, si quid volt.
Palaestrio
Sí quid vis, adi, múlier.
Milphidippa
Pulcher, sálve.
Pyrgopolynices
Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.
Milphidippa
Tecum aétatem exigere út liceat —
Pyrgopolynices
Nimium óptas.
Milphidippa
Non me dico,
sed erám meam, quae te démoritur.
1040
Pyrgopolynices
Multae aliae ídem istuc cúpiunt,
quibus cópia non est.
Milphidippa
Écastor haud mírum, si te habes cárum,
hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma
et factis.
deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?
Palaestrio
Non hércle humanust érgo —
nam vólturio plus húmani credo ést.
Pyrgopolynices
Magnum me fáciam
nunc quom íllaec me sic cónlaudat.
1045
Palaestrio
Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?
quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum
dixi.
Pyrgopolynices
Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.
Milphidippa
Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.
nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic
ad te pórro.
Pyrgopolynices
Quid núnc tibi vis, muliér? memora.
1050
Milphidippa
Vt quae té cupit, eam ne spérnas,
quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.
Pyrgopolynices
Quid núnc volt?
Milphidippa
Te compéllare et complécti et contrectáre.
nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.
age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre,
expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.
1055
Pyrgopolynices
Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi,
meam né sic volgo póllicitere operám?
Palaestrio
Audin tu, múlier?
dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces,
non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.
Milphidippa
Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.
Palaestrio
Talentúm Philippi huic opus aúri est;
minus áb nemine accípiet.
Milphidippa
Eu ecastór nimis vilest tándem.
Pyrgopolynices
Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum,
plus mi aúri mille est módiorum Philippí.
Palaestrio
Praeter thensaúros.
tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †
1065
Milphidippa
Eu ecástor hominem périurum.
Palaestrio
Vt ludó?
Milphidippa
Quid ego? ut sublécto?
sed amábo, mitte me áctutum.
Palaestrio
Quin tu huíc respondes áliquid,
aut fácturum aut non fácturum?
Milphidippa
Quid illám miseram animi excrúcias,
quae númquam male de té meritast?
Pyrgopolynices
Iube eámpse exire huc ád nos.
dic me ómnia quae volt fácturum.
1070
Milphidippa
Facis núnc ut
te facere aéquom,
quom, quaé te volt, eandém tu vis,
Palaestrio
Non ínsulsum huic ingénium.
Milphidippa
Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.
quid est? út ludo?
Palaestrio
Nequeo hércle equidem risú meo moderari.
Milphidippa
ob eám causam huc abs te ávorti.
Pyrgopolynices
Non édepol tu scis, múlier,
quantum égo honorem nunc ílli habeo.
1075
Milphidippa
Scio, et ístuc illi dícam.
Palaestrio
Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.
Milphidippa
Pol istuc tibi crédo.
Palaestrio
Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit,
et púeri annos octíngentos vivónt.
Milphidippa
Vae tibi, nugátor.
Pyrgopolynices
Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.
Palaestrio
Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.
1080
Milphidippa
Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?
Pyrgopolynices
Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.
Palaestrio
Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.
Milphidippa
Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.
Palaestrio
Quin érgo abis, quando résponsumst?
1085
Milphidippa
Ibo átque illam huc addúcam,
proptér
quam opera est mihi. númquid vis?
Pyrgopolynices
Ne mágis sim pulcher quám sum,
ita mé mea forma habet sóllicitum.
Palaestrio
Quid hic núnc stas? quin abis?
Milphidippa
Ábeo.
Palaestrio
Atque ádeo, audin
tu? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —
Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.
Milphidippa
Hic cúm
mea era est,
hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.
1090
Palaestrio
Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.
Milphidippa
Remoráre, abeo. —
Palaestrio
Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.
Pyrgopolynices
Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.