Acanthio
Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere,
erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,
abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),
simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,
115
detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast:
cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
Charinvs
Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?
120
curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet.
Acanthio
Nugas ago.
quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
Charinvs
Mali nescio quid nuntiat.
Acanthio
Genua hunc cursorem deserunt;
perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia,
perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
125
Charinvs
At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.
Acanthio
numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
domin án foris dicam esse erum Charinum?
Charinvs
Ego animi pendeo.
quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
Acanthio
Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?
130
áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris?
num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur?
Charinvs
Ecce me,
Acanthio, quem quaeris.
Acanthio
Nusquamst disciplina ignavior.
Charinvs
Quae té malae res ágitant?
Acanthio
Multae, ere, te átque me.
Charinvs
Quid ést negoti?
135
Acanthio
Périimus.
Charinvs
Principium
id inimicis dato.
Acanthio
At tibi sortito id optigit.
Charinvs
Loquere íd negoti quidquid est.
Acanthio
Placide, volo adquiescere.
tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.
Charinvs
Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
Acanthio
At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.
140
Charinvs
Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem.
Acanthio
At ego maledicentiorem quam te novi neminem.
Charinvs
Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
Acanthio
Apage istiusmodi salutem,
cum cruciatu quae advenit.
Charinvs
Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet
145
sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?
Acanthio
Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.
ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.
Charinvs
Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio.
Acanthio
Em dabitur, tene.
Charinvs
Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis?
150
Acanthio
Opera licet
experiri, qui me rupi causa currendo tua,
ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
Charinvs
Liberum
caput tibi faciam
cis paucos mensis.
Acanthio
Palpo percutis.
Charinvs
Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui?
154155
quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo.
Acanthio
Ah,
lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
Charinvs
Sicine mi obsequens es?
Acanthio
Quid vis faciam?
Charinvs
Tun? id quod volo.
Acanthio
Quid
id est igitur quod vis?
Charinvs
Dicam.
Acanthio
Dice.
Charinvs
At énim placide volo.
Acanthio
Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?
160
Charinvs
Vae tibi.
Acanthio
Tibi equidem a portu adporto hoc—
Charinvs
Quid fers? dic mihi.
Acanthio
Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.
Charinvs
Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.
nullus sum.
Acanthio
Immo es—
Charinvs
Scio iam, miserum dices tu.
Acanthio
Dixi ego tacens.
Charinvs
Quid istuc est mali?
165
Acanthio
Ne rogites, maxumum infortunium est.
Charinvs
Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.
Acanthio
Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.
Charinvs
Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.
Acanthio
Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.
Charinvs
Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,
170
quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
Acanthio
Tandem indignus videor?
Charinvs
Immo dignus.
Acanthio
Equidem credidi.
Charinvs
Obsecro, num navis periit?
Acanthio
Salvast navis, ne time.
Charinvs
Quid alia armamenta?
Acanthio
Salva et sana sunt.
Charinvs
Quin tu expedis
quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.
175
Acanthio
Tu quidem ex óre orationem mi eripis.
Charinvs
Taceo.
Acanthio
Tace.
credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,
qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.
Charinvs
Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.
Acanthio
Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater—
180
Charinvs
Quid meus pater?
Acanthio
Tuam amicam—
Charinvs
Quid eam?
Acanthio
Vidit.
Charinvs
Vidit? vae misero mihi.
hoc quod te rogo responde.
Acanthio
Quin tu, si quid vis, roga.
Charinvs
Qui potuit videre?
Acanthio
Oculis.
Charinvs
Quo pacto?
Acanthio
Hiantibus.
Charinvs
In hinc dierectus? núgare in re capitali mea.
Acanthio
Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
185
Charinvs
Certen vidit?
Acanthio
Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides.
Charinvs
Vbi eam vidit?
Acanthio
Intus intra navem, út prope astitit;
et cum ea confabulatust.
Charinvs
Perdidisti me, pater.
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater?
190
Acanthio
Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
armamentis complicandis
et componendis studuimus.
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
Charinvs
Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus:
195
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
loquere porro, quid sit actum.
Acanthio
Postquam aspexit mulierem,
rogitare occepit cuia esset.
199200
Charinvs
Quid respondit?
Acanthio
Ilico
occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
emisse illam.
Charinvs
Visun est tibi credere id?
Acanthio
Etiam rogas?
sed scelestus subigitare occepit.
Charinvs
Illamne, obsecro?
Acanthio
Mirum quin me subigitaret.
Charinvs
Edepol cor miserum meum,
quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
205
perii.
Acanthio
Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
stultitia istaec est.
Charinvs
Quid faciam? credo, non credet pater,
si illam matri meae
me emisse dicam; post autem mihi
scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,
210
eam me emisse ancillam matri.
Acanthio
Non taces, stultissime?
credet hercle, nam credebat iam mihi.
Charinvs
Metuo miser,
ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.
hoc quod te rogo responde
quaeso.
Acanthio
Quaeso quid rogas?
Charinvs
Num esse amicam suspicari visus est?
215
Acanthio
Non visus est.
quin quicque ut dicebam mihi credebat.
Charinvs
Verum, ut tibi quidem
visus est.
Acanthio
Non, sed credebat.
Charinvs
Vae mihi misero, nullus sum.
sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?
sequere.
Acanthio
Si istac ibis, commodum obviam venies patri;
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico
220
retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:
timidum temptabit te.
Charinvs
Hac ibo potius. iam censes patrem
abiisse a portu?
Acanthio
Quin ea ego huc praecucurri gratia,
ne te opprimeret imprudentem atque electaret.
Charinvs
Optime.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.