Syra
Era quo me misit, ad patrem, non est domi:
rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.
Evtychvs
Defessus sum urbem totam pervenarier:
805
nihil investigo quicquam de illa muliere.
sed mater rure rediit, nam video Syram
astare ante aedis. Syra.
Syra
Quis est qui me vocat?
Evtychvs
Erus atque alumnus tuos sum.
Syra
Salve, alumne
mi.
Evtychvs
Iam mater rure rediit? responde mihi.
810
Syra
Sua quidem salute ac familiai maxuma.
Evtychvs
Quid istúc negotist?
Syra
Tuos pater bellissumus
amicam adduxit intro in aedis.
Evtychvs
Quo modo?
Syra
Adveniens mater rure eam offendit domi.
Evtychvs
Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.
815
etiam nunc mulier intust?
Syra
Etiam.
Evtychvs
Sequere me.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.