Cocvs
Agite ite actutum, nam mi amatori seni
coquendast cena. átque, quom recogito,
nobis coquendast, non
quoi conducti sumus.
nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo:
videre, amplecti, ósculari, álloqui;
745
sed nos confido onustos redituros domum.
ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex.
Lysimachvs
Ecce autem perii, coquos adest.
Cocvs
Advenimus.
Lysimachvs
Abi.
Cocvs
Quid, abeam?
Lysimachvs
St, abi.
Cocvs
Abeam?
Lysimachvs
Abi.
Cocvs
Non estis cenaturi?
750
Lysimachvs
Iam saturi sumus.
Cocvs
Sed—
Lysimachvs
Intérii.
Dorippa
Quid ais tu? etiamne haec illi tibi
iusserunt ferri, quos inter iudex
datu's
datus es?
Cocvs
Haecin tua est amica, quam dudum mihi
te amare dixti, quom obsonabas?
Lysimachvs
Non taces?
Cocvs
Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet.
755
Lysimachvs
Abin díerectus?
Cocvs
Haud malast.
Lysimachvs
At tu
malu's
malus es.
Cocvs
Scitam hercle opinor concubinam hanc.
Lysimachvs
Non abis?
non ego sum qui te dudum conduxi.
Cocvs
Quid est?
immo hercle tu istic ipsus.
Lysimachvs
Vae misero mihi.
Cocvs
Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras
760
te odisse aeque atque anguis.†
Lysimachvs
Egone istuc dixi tibi?
Cocvs
Mihi quidem hercle.
Lysimachvs
Ita me amabit Iuppiter,
uxor, ut ego illud numquam dixi.
Dorippa
Etiam negas?
palam istaec fiunt, te me odisse.
Lysimachvs
Quin nego.
Cocvs
Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam;
765
et uxórem suam ruri esse aiebat.
Lysimachvs
Haec east.
quid mihi
molestu's
molestus es?
Cocvs
Quia novisse me negas;
nisi metuis tu istanc.
Lysimachvs
Sapio, nam mihi unicast.
Cocvs
Vin me experiri?
Lysimachvs
Nolo.
Cocvs
Mercedem cedo.
Lysimachvs
Cras petito; dabitur. nunc abi.
770
Dorippa
Heu miserae mihi.
Lysimachvs
Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus:
aliquid mali esse propter vicinum malum.
Cocvs
Cur hic astamus? quin abimus? incommodi
si quid tibi evénit, id non est culpa mea.
Lysimachvs
Quin me eradicas miserum.
775
Cocvs
Scio iam quid velis:
nempe me hínc abire vis.
Lysimachvs
Volo inquam.
Cocvs
Abibitur.
drachmam dato.
Lysimachvs
Dabitur.
Cocvs
Dari ergo sis iube.
dari pótest interea dum illi ponunt.
Lysimachvs
Quin abis?
potine ut molestus ne sis?
Cocvs
Agite apponite
obsonium istuc ante pedes illi seni.
780
haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti
sequimíni.—
Lysimachvs
Fortasse te illum mirari coquom,
quod venit atque haec attulit. dicam quid est.
Dorippa
Non miror si quid damni facis aut flagiti.
nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male
785
measque in aedis sic scorta obductarier.
Syra, i, rogato meum patrem verbis meis,
ut veniat ad me iam simul tecum.—
Syra
Eo.—
Lysimachvs
Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro.
conceptis verbis iam iusiurandum dabo,
790
me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra?
perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi.
at te, vicine, di deaeque perduint,
cum tua amíca cumque amationibus.
suspicione implevit me indignissime,
795
concivit hostis dómi: uxór acerrumast.
ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar,
me istanc capillo protracturum esse in viam,
nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi,
800
iubeas, si sapias, haec intró auferrier:
eadem licebit mox cenare rectius.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.