Lysimachvs
Profecto ego illunc hircum castrari volo,
ruri qui vobis exhibet negotium.
Demipho
Nec omen illud mihi nec auspicium placet.
quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.
275
atque illius haec nunc simiae partis ferat.
Lysimachvs
I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico
Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum.
uxori facito ut nunties, negotium
mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi
280
tris hodie litis iudicandas dicito.
ei, et hoc memento dicere.
Servvs
Numquid amplius?
Lysimachvs
Tantumst.
Demipho
Lysimache, salve.
Lysimachvs
Euge, Demipho,
salveto. quid agis? quid fit?
Demipho
Quod miserrumus.
Lysimachvs
Di melius faxint.
285
Demipho
Di hoc quidem faciunt.
Lysimachvs
Quid est?
Demipho
Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium.
Lysimachvs
Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho,
non sum occupatus umquam amico operam dare.
Demipho
Benignitatem tuam mi experto praedicas.
quid tibi ego aetatis videor?
290
Lysimachvs
Acherunticus,
senex vetus, decrepitus.
Demipho
Pervorse vides.
puer súm, Lysimache, septuennis.
Lysimachvs
Sanun es,
qui puerum te esse dicas?
Demipho
Vera praedico.
Lysimachvs
Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres:
senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit,
295
aiunt solere eum rusum repuerascere.
Demipho
Immo bis tanto valeo quam valui prius.
Lysimachvs
Bene hercle factum, et gaudeo.
Demipho
Immo si scias,
oculis quoque etiam plus iam video quam prius.
Lysimachvs
Benest.
300
Demipho
Malae rei dico.
Lysimachvs
Iam istuc non benest.
Demipho
Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter?
Lysimachvs
Audacter.
Demipho
Animum advorte.
Lysimachvs
Fiet sedulo.
Demipho
Hodie ire in ludum occepi litterarium,
Lysimache. ternas scio iam.
Lysimachvs
Quid ternas?
Demipho
Amo.
Lysimachvs
Tun capite cano amas, senex nequissime?
305
Demipho
Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.
Lysimachvs
Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho.
Demipho
Decide collum stanti, si falsum loquor;
vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca
digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum:
310
si movero me seu secari sensero,
Lysimache, auctór sum ut me amando enices.
Lysimachvs
Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est.
nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex
tantidemst quasi sit signum pictum in pariete.
315
Demipho
Nunc tu me, credo, castigare cogitas.
Lysimachvs
Egon té?
Demipho
Nihil est iam quod tu mihi suscenseas:
fecere tale ante alii spectati viri.
humanum amarest, humanum autem ignoscerest:
319320
ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit.
Lysimachvs
Quin non obiurgo.
Demipho
At ne deteriorem tamen
hoc facto ducas.
Lysimachvs
Egon te? ah, ne di siverint.
Demipho
Vide sís modo etiam.
Lysimachvs
Visumst.
Demipho
Certen?
Lysimachvs
Perdis me.
hic homo ex amore insanit. numquid vis?
325
Demipho
Vale.
Lysimachvs
Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est.
Demipho
Bene ambulato.
Lysimachvs
Bene vale.—
Demipho
Bene sit tibi.
quin mihi quoque etiamst ad portum negotium.
nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum
video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust,
330
huic persuadere quo modo potis siem,
ut illam vendat neve det matri suae;
nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust,
ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat.
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.