Penicvlvs
Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci,
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,
quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
450
qui illum di omnes perduint, qui primus commentust
contionem habere, qui homines occupatos occupat.
non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
455
adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
460
quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.
465
Menaechmi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.