Philippa
Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost.
íd ego expérior, cui múlta in unúm locum
cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul:
multiplex aerumna me exercitam habet,
paupértas, pavór territát mentem ánimi,
530
neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum.
ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.
Periphanes
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens
quae ipsa se miseratur?
Philippa
In his dictust locis habitare mihi
Periphanes.
535
Periphanes
Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.
Philippa
Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.
Periphanes
Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.
éstne ea an nón east quam animus retur meus?
Philippa
Di boni, visitavi
antidhac?
Periphanes
Certo eást
quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere.
540
Philippa
Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit.
Periphanes
Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo.
quíd si adeam—
Philippa
Hau scio án congrediar—
Periphanes
Si haéc east.
Philippa
Si is ést homo, sicut
ánni multi dúbia dant.
Periphanes
Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo,
545
hánc congrediar ástu.
Philippa
Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est.
Periphanes
Cómpellabo.
Philippa
Orátionis áciem contra cónferam.
Periphanes
Salva sis.
Philippa
Salutem accipio mi et meis.
Periphanes
Quid ceterum?
Philippa
Salvos sis: quod credidisti reddo.
Periphanes
Haud accuso fidem.
novin ego te?
550
Philippa
Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.
Periphanes
Vbi te visitavi?
Philippa
Inique
iniuriu's
iniurius es.
Periphanes
Quid iam?
Philippa
Quia
tuae memoriae interpretari me aequom censes.
Periphanes
Commode
fabulata es.
Philippa
Mira memoras.
Periphanes
Te memini—
Philippa
Em istuc rectius.
Perphanes
Meministin—
Philippa
Memini id quod memini.
Periphanes
At in Epidauro—
Philippa
Ah, guttula
pectus ardens mi aspersisti.
555
Periphanes
Virgini pauperculae,
tuaeque matri me levare paupertatem?
Philippa
Tun is es,
qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
Periphanes
Ego sum. salve.
Philippa
Salva sum, quia te esse salvom sentio.
Periphanes
Cedo manum.
Philippa
Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem
mulierem retines.
560
Periphanes
Quid est quod voltus turbatust tuos?
Philippa
Filiam quam ex te suscepi—
Periphanes
Quid eam?
Philippa
Eductam perdidi.
hostium est potita.
Periphanes
Habe animum lenem et tranquillum. tace.
domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico
ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,
ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter
565
accuravit, ut
ut ad alias res est impense inprobus.
Philippa
Fac videam, si mea, si salva
mihi sit.
Periphanes
Eho, istinc, Canthara,
iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,
ut suam videat matrem.
Philippa
Remigrat animus nunc demum mihi.
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.