Periphanes
Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
habet?
Apoecides
Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.
Periphanes
Tace sis, modo sine me hóminem apisci.
Apoecides
Dico ego tibi iam, ut scias:
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
670
Periphanes
Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
Apoecides
Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
Epidicvs
Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium
675
mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
apolactizo inimicos omnis.
Periphanes
Vbi illum quaeram gentium?
Apoecides
Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
Epidicvs
Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
680
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
Periphanes
Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.
685
Epidicvs
Quin colligas?
Apoecides
Edepol mancipium scelestum.
Epidicvs
Te profecto, Apoecides,
nil moror mihi deprecari.
Apoecides
Facile exoras, Epidice.
Epidicvs
Ecquid agis?
Periphanes
Tuon arbitratu?
Epidicvs
Meo hercle vero atque hau tuo
colligandae haec sunt tibi hodie.
Periphanes
At non lubet, non colligo.
Apoecides
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
690
Epidicvs
Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.
Periphanes
At mihi magis lubet solutum te rogitare.
Epidicvs
At nil scies.
Periphanes
Quid ago?
Apoecides
Quid agas? mos geratur.
Epidicvs
Frugi es tú homo, Apoecides.
Periphanes
Cedo manus igitur.
Epidicvs
Morantur nihil. atque arte colliga.
Periphanes
Nihil moror.
695
Epidicvs
Obnoxiose.
Periphanes
Facto opere arbitramino.
Epidicvs
Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.
Periphanes
Qua fiducia
ausu's
ausus es primum, quae emptast nudiustertius,
filiam meam dicere esse?
Epidicvs
Libuit: ea fiducia.
Periphanes
Ain tu? libuit?
Epidicvs
Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.
Periphanes
Quam negat novisse mater?
700
Epidicvs
Ni ergo matris filia est,
in meum nummum, in tuom talentum pignus da.
Periphanes
Enim istaec captiost.
sed quis east mulier?
Epidicvs
Tui gnati amica, ut omnem
rem scias.
Periphanes
Dedin tibi minas triginta ob filiam?
Epidicvs
Fateor datas
et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam
pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.
705
Periphanes
Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia
fidicina?
Epidicvs
Factum hercle vero, et recte factum iudico.
Periphanes
Quid postremo argento factum est quod dedi?
Epidicvs
Dicam tibi:
neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
Periphanes
Quor dare
ausu's
ausus es?
710
Epidicvs
Quia mi libitum est.
Periphanes
Quae haec, malum, impudentiast?
Epidicvs
Etiam inclamitor quasi servos?
Periphanes
Cum tu es liber, gaudeo.
Epidicvs
Merui ut fierem.
Periphanes
Tu meruisti?
Epidicvs
Vise intro: ego faxo scies
hoc ita esse.
Periphanes
Quid est negoti?
Epidicvs
Iam ipsa res dicet tibi.
abi modo intro.
Apoecides
Ei, non illuc temerest.
Periphanes
Adserva istum, Apoecides.—
Apoecides
Quid illuc, Epidice, est negoti?
715
Epidicvs
Maxima hercle iniuria
vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.
Apoecides
Ain tu te illius invenisse filiam?
Epidicvs
Inveni, et domi est.
sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
Apoecides
Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
Epidicvs
Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.
720
Periphanes
Quid isti oratis opere tanto? mi
orandum esse intellego,
ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
Epidicvs
Ne attigas.
Periphanes
Ostende vero.
Epidicvs
Nolo.
Periphanes
Non aequom facis.
Epidicvs
Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
Periphanes
Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium
725
tibi dabo.
Epidicvs
Quid deinde porro?
Periphanes
Libertatem.
Epidicvs
At postea?
novo liberto opus est quod pappet.
Periphanes
Dabitur, praebebo cibum.
Epidicvs
Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves.
Periphanes
Oro te, Epidice,
mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea.
at ob eam rem liber esto.
730
Epidicvs
Invitus do hanc veniam tibi,
nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.
Poeta
Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.
plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.