Acropolistis
Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?
570
Periphanes
Vt matrem tuam
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
Acropolistis
Quam meam matrem?
Periphanes
Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
Philippa
Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?
Periphanes
Tua filia.
Philippa
Haecine?
Periphanes
Haec.
Philippa
Egone osculum huic dem?
Periphanes
Quor non, quae ex te nata sit?
Philippa
Tú homo insanis.
575
Periphanes
Egone?
Philippa
Tune.
Periphanes
Quor?
Philippa
Quia ego hanc quae siet
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
Periphanes
Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
habet haec,
Philippa
aliter catuli longe olent, aliter suis.
ne ego eam novisse
580
Periphanes
Pro deum atque hominum fidem,
quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
Acropolistis
Quid loquar vis?
Periphanes
Haec negat se tuam esse matrem.
Acropolistis
Ne fuat,
si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;
585
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
Periphanes
Cur me igitur patrem vocabas?
Acropolistis
Tua istaec culpast, non mea.
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.
590
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
Epidicus mihi fuit magister.
Periphanes
Perii, plaustrum perculi.
Acropolistis
Numquid ego ibi, pater, peccavi?
Periphanes
Si hercle te umquam audivero
me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.
Acropolistis
Non voco.
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.
595
Philippa
Quid,
si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
quibus de signis agnoscebas?
Periphanes
Nullis.
Philippa
Qua re filiam
credidisti nostram?
Periphanes
Servos Epidicus dixit mihi.
Philippa
Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? †
Periphanes
Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?
600
Philippa
Perii misera.
Periphanes
Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
ego illam reperiam.
Philippa
Hinc Athenis civis eam émit Atticus:
adulescentem equidem dicebant emisse.
Periphanes
Inveniam, tace.
abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
605
si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.