Lena
Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum
120
quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
puellám proiectam ex angiportu sustuli.
adulescens quidam hic est adprime nobilis
125
quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia
quiaque adeo me complevi flore Liberi,
magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,
tacere nequeo misera quod tacito usus est.
Sicyone, summo genere; ei vivit pater.
130
is amore misere hanc deperit mulierculam,
quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.
eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
quae saepe mecum mentionem fecerat,
puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,
135
recens natum, eapse quod sibi supponeret.
ubi mihi potestas primum evenit, ilico
feci eius ei quod me oravit copiam.
postquam eam puellam á me accepit, ilico
eandem puellam peperit quam a me acceperat,
140
sine obstetricis opera et sine doloribus,
item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
suppositionemque eius facere gratia.
id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi
145
et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.