Selenivm
Cum ego ántehac te amávi et mi amícam esse crévi,
1
mea Gýmnasium, et mátrem tuám, tum id mihi hódie
apéruistis, tu átque haec: sorór si mea ésses,
qui mágis potuerítis mihi honórem ire habitum,
néscio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;
5
íta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.
éo ego vos amo ét eo á me magnam iniistis gratiam.
Gymnasivm
Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare
tibi utilisque habere:
ita in prándio nos lepide ác nitide
10
accépisti apúd te, ut sempér meminerímus.
Selenivm
Lubénti edepol ánimo factum ét fiet á me,
quae vós arbitrábor velle, éa ut expetéssam.
Lena
Quód ille dixit, quí secundo vénto vectus ést tranquilló mari,
véntum gaudeo—écastor ad téd, ita hodie híc acceptaé sumus
15
suávibus modis,
néc nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
Selenivm
Quid ita, amabo?
Lena
Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.
Gymnasivm
Amábo, hicine ístud decét?
1920
Lena
Iusque fásque est:
nemo álienus híc est.
Selenivm
Meritó vostro amó vos,
quía me colitis et mágni facitis.
Lena
Decet pol, mea Selenium,
hunc ésse ordiném benevoléntis intér se
béneque amicitia útier,
ubi istás videas summó genere natás, summatis mátronas,
25
ut amícitiam colunt átque ut eam iunctám bene habent intér se.
si idem istúd nos faciamús, si idém imitémur, itá tamen víx vivimús
cum invídia summa. suárum opum nos vólunt esse indigéntes.
nostrá copiá nil volúnt nos potésse
2930
suíque omniúm rerum nós indigére,
út sibi simus súpplices.
éas si ádeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini
palám blandiúntur, clam, si óccasio usquam est,
aquám frigidám subdolé suffúndunt.
35
virís cum suís praedicánt nos solére,
suás paelicés esse aiúnt, eunt depréssum.
quia nós libertinaé sumus, et ego ét tua mater, ámbae
meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educavi
ex patribus conventiciis. neque ego hanc superbiai
40
causa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne ésurirem.
Selenivm
At satius fuerat eam viro dare nuptum potius.
Lena
Heia,
haec quidem ecastor cottidie viro núbit, nupsitque hodie,
nubet mox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.
nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.
45
Gymnasivm
Necesse est, quo tu me modo voles esse, ita esse, mater.
Lena
Ecastor haud me paenitet, si ut dicis ita futura es.
nam si quidem ita eris ut volo, numquam senecta fies
semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,
multisque damno et mihi lucro siné meo saepe eris sumptu.
50
Gymnasivm
Di faxint.
Lena
Sine opera tua di horunc nil facere possunt.
Gymnasivm
Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.
meus oculus, mea Selenium, numquam ego te tristiorem
vidi esse. quid, cedo, te obsecro tam abhorret hilaritudo?
neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis vide, ut petivit
55
suspiritum alte) et pallida es. eloquere utrumque nobis,
et quid tibi est et quid velis nostram operam, ut nos sciamus.
noli, obsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.
Selenivm
Méd excrucio, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;
doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.
60
quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?
Gymnasivm
Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.
Selenivm
Quid faciam?
Gymnasivm
In latebras abscondas pectore penitissimo.
tuam stultitiam sola facito ut scías sine aliis arbitris.
Selenivm
At mihi cordolium est.
65
Gymnasivm
Quid? id unde est tibi cor? commemora obsecro;
quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent viri.
Selenivm
Siquid est quod doleát, dolet; si aútem non est—tamen hoc hic dolet.
Gymnasivm
Amat haec mulier.
Selenivm
Eho an amare occipere amarum est, obsecro?
Gymnasivm
Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;
gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.
70
Selenivm
Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
Gymnasivm
Perfidiosus est Amor.
Selenivm
Ergo in mé peculatum facit.
Gymnasivm
Bono animo es, erit isti morbo melius.
Selenivm
Confidam fore,
si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.
Gymnasivm
Veniet.
75
Selenivm
Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,
quom ego illum unum mi exoptavi, quicum aetatem degerem.
Lena
Matronae magis cónducibilest istuc, mea Selenium,
unum amare et cúm eo aetatem exigere quoi nuptast semel.
verum enim méretrix fortunati est oppidi simillima:
80
non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.
Selenivm
Hoc volo agatis. qua accersitae causa ad me estis, eloquar.
nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,
obsecutast de ea re, gessit morem morigerae mihi,
ut me, quém ego amarem graviter, sineret cúm eo vivere.
85
Lena
Stulte ecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro
consuevisti?
Selenivm
Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,
neque pudícitiam meam mi álius quisquam imminuit.
Lena
Obsecro,
quó is homo insinuavit pacto se ad te?
Selenivm
Per Dionysia
mater pompam me spectatum duxit. dum redeo domum,
90
conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul
blanditiis, muneribus, donis.
Lena
Mihi istunc vellem hominem dari,
ut ego illum vorsarem!
Selenivm
Quid opust verbis? consuetudine
coepi amare contra ego illum, et ille me.
95
Lena
O mea Selenium,
adsimulare amare oportet. nam si ames, extempulo
melius illi multo, quém ames, consulas quam rei tuae.
Selenivm
At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam,
me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,
sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.
100
nam eúm pater eius subégit. nunc mea mater iratast mihi,
quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciverim,
eum uxorem ducturum esse aliam.
Lena
Nihil amori iniuriumst.
Selenivm
Nunc te amabo ut hanc hic
unum triduom hoc solum sinas
esse et hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.
105
Lena
Quamquam istud mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,
faciam.
Selenivm
Facis benigne et amice. sed tu, Gymnasium mea,
si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter
eum inclámare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen),
sed, amabo, tranquille: ne quid, quod illi doleat, dixeris.
110
accipias clavis: si quid opus tibi erit prompto, promito.
ego volo ire.
Gymnasivm
Vt mi excivisti lacrimas.
Selenivm
Gymnasium mea,
bene vale.
Gymnasivm
Cura te, amabo. sicine immunda, obsecro,
ibis?
Selenivm
Immundas fortunas aequom est squalorem sequi.
Gymnasivm
Amiculum hoc sustolle saltem.
115
Selenivm
Sine trahi, cum egomet trahor.
Gymnasivm
Quando ita tibi lubet, vale atque salve.
Selenivm
Si possim, velim.—
Gymnasivm
Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
visa amare.
Lena
Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
ne quem ames. abi intro.
Gymnasivm
Numquid me vis?
Lena
Vt valeas.
Gymnasivm
Vale.—
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.