Lampadio
Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quíd hoc est, haec quod cistella hic iacet
655
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
Phanostrata
Quid agis, Lampadio?
Lampadio
Haec cistella numnam hinc ab nobis domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli.
Phanostrata
Quid nuntias
super anu?
660
Lampadio
Scelestiorem in terra nullam esse alteram.
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
nam hercle ego
quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire.
Phanostrata
Di, obsecro vostram fidem.
Lampadio
Quid deos obsecras?
Phanostrata
Servate nos.
Lampadio
Quid est?
Phanostrata
Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.
665
Lampadio
Sanane es?
Phanostrata
Haec sunt profecto.
Lampadio
Pergin?
Phanostrata
Haec sunt.
Lampadio
Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
Phanostrata
Non ecastor falsa memoro.
Lampadio
Nam, obsecro, unde haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso?
670
Phanostrata
Spes mihi sancta subveni.
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.